# Cosmographia universalis 93.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 93.1 to 93.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/93.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/93.1

Amnes autem sunt Rhodanus ex Allobro gum & Alpium mon tibus, Arar (Sagonam hodie uocant) ex Sequanorum finibus proruentes & iuxta Lugdunum confluen tes, simulque in mare Ligusticum decurrentes, mercibus exportandis & importandis accommodatiisimi. Hanc tantam loci opportunitatem Romani cum intuerentur, caeteris rebus studiosè orfarunt: nam in ea urbe argenteum & aureum numisma signare consueuerunt. E Lugduno Agrippa in caeteras Galliae partes proficiscentibus aptissimè itinera distinxit, in Narbonensem Galliam, in Aquitaniam, in Lugdunensem & Beigicam. Tributa & uectigalia eò ex omni Gallia comportabantur, quorum fuit tantus prouentus, ut una Gallia stabilimentum imperij existimaretur. Vnde Lugdunum tanquam sedes Romanis principibus bnstituta erat, ad quam perfrequenter inhabitandi gratia se conferebant: & quàm magni sicis aedificijs & structuris amplissimis exornarunt. Seneca scribit tot pucherrima opera ineafuisse, ut singula illustrare urbes singulas possent. Cùm autem Lugdunum tantis resum incrementis auctum & confirmatum esset eo tempore quo Romanum imperium flo ruit, paulò post, ut sunt mortalium omnia magnis infortunijs atque periculis exposita, tristissi ium (incendio latè peruastante) sui spectaculum edidit. Cuius rei memoriam Seneca, pruentissimus in aduersis rebus perferendis consultor, in epistola ad Liberalem uirum Lugduliensem literis commendauit. Vnius enim noctis incendium totam strauit urbem, ut una Iillicet nox interfuerit inter urbem maximam & nullam: tanta fuit incendij uis & celeritas. extant apud uereres multa testimonia, olim in insula ipsam fuisse urbem, & inclusam Rho dano atque Arare: quemadmodum & hodie uidemus uniuersam insulam aedificijs plenissiiiam, praeter longissimum & amplissimum uicum, qui Araris decursum sequitur, ambitus meniorum & collem, qui inter duos amnes medius est. & montem ad Ararim complecti lllie Illud putant nonnulli post incendium locum mutasse, quaerentes salubritatem loci, & lumonte supremo urbem aedificatam. Nam etiam hodie ruinae structurarum latè diffusae inSlluntur, maximè ab ijs qui terram altius effodiunt: nisi fortè, quod ueresimilius est, tantamfuisse urbis amplitudinem credamus, ut non aliter fuerit quam hodie uidemus, collem luumque & insulam uno ambitu moeniorum contentam fuisse. Insulam uocant Chersone ilmillam, quae ex duorum amnium Rhodani & Araris concursu efficitur instar Deltae AeSlquam Nilus diuisus in partes distinguit: in eo tamen est diuersa, quod illius unum latus claudit mare & amnium concursum coniungit: huius uerò difficiles & asperi montes lletum inter amnes finiunt terminum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
