Latin
93.5 to 93.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 93.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In hunc itaque locum Romani sub Augusto Caesare Sioniam traduxêre, in insulam scilicet, quae aut uetustate erat collapsa, aut inclnarat ab ta celebritate &frequentia quam antea habuerat. Deducendae autem coloniae L. Plan. cus Munatius dux adlectus fuit, nobilis orator &Prętorius, Marci Tullij auditor, ut apuc Elliebium legitur. Idem quoque Eusebius in libro qui est de ratione temporum refert, Plantum dum Galliam regeret Lugdunum condidisse, sicut &aliam coloniam, nempe Rauri tamapud Basilienses deduxit, de qua infrà in Heluetia. Huius deductae Lugdunensis coloniae locupletissimus testis est Plutarchus, qui sic scribit: Ibi nunc Lugdunum est, celeber sima Galliae urbs, quam longis postea temporibus à Planco Munatio conditam accepinus, Extiterunt in hac urbe Antistites eruditi, &potissimum in sacris literis, quae eaedem masimis incrementis eorum opera auctae sunt. Plerique ex his editis ingenij monumentis, quae ad hanc aetatem adseruata sunt, innotuêre.