# Cosmographia universalis 93.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 93.5 to 93.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/93.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/93.5

In hunc itaque locum Romani sub Augusto Caesare Sioniam traduxêre, in insulam scilicet, quae aut uetustate erat collapsa, aut inclnarat ab ta celebritate & frequentia quam antea habuerat. Deducendae autem coloniae L. Plan. cus Munatius dux adlectus fuit, nobilis orator & Prętorius, Marci Tullij auditor, ut apuc Elliebium legitur. Idem quoque Eusebius in libro qui est de ratione temporum refert, Plantum dum Galliam regeret Lugdunum condidisse, sicut & aliam coloniam, nempe Rauri tamapud Basilienses deduxit, de qua infrà in Heluetia. Huius deductae Lugdunensis coloniae locupletissimus testis est Plutarchus, qui sic scribit: Ibi nunc Lugdunum est, celeber sima Galliae urbs, quam longis postea temporibus à Planco Munatio conditam accepinus, Extiterunt in hac urbe Antistites eruditi, & potissimum in sacris literis, quae eaedem masimis incrementis eorum opera auctae sunt. Plerique ex his editis ingenij monumentis, quae ad hanc aetatem adseruata sunt, innotuêre.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
