# Cosmographia universalis 930.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 930.1 to 930.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/930.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/930.1

Hinc Thessalos improuiso expugnat, gestiens robur Thessalorum equitum exercitui suo adiungere, unumque corpus equitum & pedestriumfacere. Quibus rebus feliciter actis, Olympiada regis Molossorum filiam duxit uxorem, ac deinde Methonam urbem (hodie Modonam, expugnans, iactu sagittae dextrum oculum amittit, & nihiloninus pacem deprecantibus dedit, mitisque etiam aduersus uictos fuit. Philippus itaque ueluti è specula quadam libertati omnium insidiatus, dum contentiones ciuitatum alit, auxilium infe rioribus ferendo, uictos pariter & uictores subire seruiturem coegit. Huius mali causa & origo Thebani fuerunt, qui cum rerum potirentur, uictos armis Lacedaemonius & Phocenses. apud commune Gręciae concilium accusauerunt. Lacedęmonijs crimini datum quod arcem The banam induciarum tempore occupassent, Phocensibus quod Boeotiam depopulati essent. Phocenses pręterea cum agris, liberis & coniugibus priuarentur, desperatis rebus templum Appollinis spoliarunt auro & pecunia, conductoque milite, belium Thebanis intulerunt. Cum uero Atheniens. & Lacedaemonij Phocensib. auxilia mitterent, Thebani & Thessali Phis lippum regem eligunt ducem. Igitur Philippus quasi sacrilegij non Thebanorum ultor, iubet omnes milites sumere coronas laureas, atque ita ueluti Deo duce in pręlium pergit, Pho censes in fugam uertit, poenasque uiolatae religionis sanguine & caedibus infert. Incredibile quantum ea res Philippo apud omnes nationes gloriam pepererit, habeturque dijs proximus, quod per ipsum deorum maiestas fuerit uindicata. Sed nec Philippus melioris fidei aduersus socios fuit: nam eas ciuitates quorum dux fuerat hostiliter diripuit, nec deorum templis pepercitr in de in Cappadociam traijcit, ubi bello pari perfidia gesto, uniuersam prouinciam regno Macedoniae adiungit. Contigit etiam quod duo reges Thraciae fratres cum disceptationum suarum iudicem elegerunt, sed Philippus ad iudicium ueluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo exer citu uenit, regno utrumque non iudicis more, sed fraude latronis spoliauit. Quo facto, Graecos orbis terrarum uindices, discordia extrema laborantes, fraude circumuentos sibi subijcit, atque ita ex multis gentibus & nationibus unum regnum populumque constituit. Sed nec a proxi mis manus abstinuit. Siquidem Arisban regem Epiri affinem regno pepulit: deinde regem Scytharum in praelio uicit. Tandem cum Philippus nuptias celebraret Cleopatrae filiae regis Epiri, & ad ludorum spectaculum medius inter Alexandrum filium & generum procederetm Pausanias nobilis Macedo, adolescens, regem in angustijs & in ipso transitu obtruntatCreditum est ab Olympiade regina & matre Alexandri immissum fuisse Pausaniam, quiasila doluit suum repudium & sibi praelatam Cleopatram.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
