# Cosmographia universalis 930.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 930.5 to 930.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/930.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/930.5

Alij de morte eius aliter loquuntur, nempe quòd in absentia Alexandri Pausanias coniuratione facta Philippum inuaserit, mul tisque confoderit uulneribus, Alexander autem uictor, rediens ex Armenia & inueniens patrem uulneratum & adhuc spirantem, iussit Pausaniam adduci, tradiditque gladium in manum patris, quo eum feriret. Quo facto, Philippus iam moriturus ait: Nihil est quod me contristet, ultus enim autorem iniuriae libens morior. Fuerat autem Philippus rex armorum quam conuiuiorum studiosior. inter quotidianas rapinas semper inops erat, eratque in eo misericordia & inuidia pars ter. Erat blandus & insidiosus, amicitias utilitate non fide colebat, eloquentia insignis. Alexander Macedo obtinet monarchiam. Hilippo rege mortuo, succedit in regno filius eius Alexander, cognomento magnus, coepitque potenter expugnare Asiam, idque tanta uelocitate, ut transuolando potiusque gerendo peregerit id quod fecit. Quod si moratus fuisset, fortunam fortasse mutasset. De egregijs factis eius, infrà in Asia multa sum scripturus. Vt autem hic obiter commemorem quid egerit, meminit uerustas, illum traiecto Bosphoro primum occupasse Sardin ciuitatem, deinde Miletum, minorem Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Syriam & Aegyptum. Transcendit quoque insiorienti gnes montes, Taurum & Caucasum, deuictisque Medis et Persis, uenit tandem in italiam, extrems stientis regionem: necullum non disquisitum praeterijt locum. Vbicunquam audierat fuisse Li bitum & Herculem, illuc quoque se recepit. Duxit etiam secum praeclari ingenij uiros, magnos philosophos, pręsertim Callisthenem, &, ut quidam senriunt, A ristotelem pręceptorem suum. Nocuit tamen Callistheni immodica libertas grauitasque inuisa regi, quum haudquaquam ma le assentantium accommodatus esset ingenio.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
