# Cosmographia universalis 934.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 934.1 to 934.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/934.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/934.1

Habet quoque cum Germ nia in multis locis, non longe scilicet à Gos laria in Hercynia sylua, ubi è singulari puteo effoditur: Item in Misnae montis uena ferraria non longè à Schwartzenberg:item non lon ge à Pele uico, qua itur in uallem diui loachimi. In Bohemia similiter in metallis ferrarijs ad Lessam pagum. Gignit & Boeotia atque Troas circa Asiam minorem Magnetem, India quo que iuxta flumen Indum. Differunt autem in colore, qui aut niger est, aut in ningro cęruleus aut in nigro rufus. Differunt & spissitudine atque raritate: nam alij toti densi sunt, alij aliquam parte rari & uelut exesi, pumicique similes. Differunt uiribus: quidam enim ualide ad se trahunt ferrum, quos mares nominant, aliqui parum ualide, quos foeminas. Meliores non inueniuntur quam in Aethiopia, qui etiam in pondere argento coaequantur. Qui iuxta Troadem fodiuntur, nigri sunt & non boni. Et qui in Macedonia, sunt etiam nigri sed meliores Tro ianis. Optimus Magnes non modo ad se trahit & tenet ferrum, sed uim suam in id ita transfundit, ut possit aliud ferrum quod appositum fuerit apprehendere & tenere. Vnde cum ad se traxerit circulum ferreum, cum eo sic communicat uim suam, ut alium circulum iuxta positum tenere possit, atque is rursum alium, quo sane modo uidemus quandam quasicate nam ex eis fieri. Astringitur tamen primus circulus arctius & postremus remissus. Magnes non allicit ad se ferrum si fuerit rubiginosum aut impurum, aut oblitum allij ceparumm succo, nec uerò minus adamas eius uiribus resistit. Si enim iuxta ferrum ponitur, non potest id Magnes ad se allicere: aut si iam traxit, quàmprimum Adamas fuerit appositus, ipsumdi mittit. Quin etiam Magnes si diu ferro aut eius uena careat, aliquam uirium iacturam facit: quod ne fiat, squama ferri aut limatura eius est obruendus. Thessalia. ¶Nter Macedoniam, Epirum & Atticam comprehenditur Thessaliae regio, quam dicunt esse campum maximum ac curuum undique montibus cinctum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
