# Cosmographia universalis 935.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 935.5 to 935.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/935.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/935.5

In ea quondam urbes celebriores fuere Apollophania, Enos, NicopoByzantium, quae postea à Constantino Constantinopolis dicta est, & in majus aucta, Byxantium. btiosissimi imperij sedes & orientis totius caput delecta, Perynthos, Lysimachia, Calspolis: amnes uerò Hebrus, Nestos, Strymon: Montes Hemus, Rhodope & Orbelos. fomines habet feros, asperos & numerosos, adeo, ut si, aut unius imperio regerentur, aut sem sentirent, ut historiae pater Herodotus opinatur, inexpugnabiles forent, & omnium istium multo ualidissimi, sed quia arduum hoc illis est & nulla ratione contingere potest, so imbecilles sunt. Sunt tamen moribus ac opinionibus consimilibus imbuti, praeter Getas FTrausos, & qui supra Crestonas incolunt, ex quibus Getę se non mori persuasum habue ned ad Zalmoxim deum suum post fatum migrare. Fuit hic Zalmoxis homo Pythagorę Zalmoxis. quondam discipulus, qui in patriam reuersus quum animaduerteret Thraces maleuiuen & inscitè, ipse edoctus lonicum uiuendi genus & mores, ipsis leges dedit, docuitatque per suasit popularibus eas seruantibus post obitum ad se in eum locum ire, ubi superstites om nium bonorum compotes essent, per hoc deitatis opinionem consecutus, è Thracum se con spectu subduxit atque euanuit, maximo sui post sedesiderio relicto.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
