# Cosmographia universalis 937.4-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 937.4 to 937.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/937.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/937.4

De sberans autem de loco ubi conderet huiusmodi urbem, uenit illi in mentem, ad restaueidum atque renouandum Ilium, Troadis olim toto orbe celebratissimam urbem, quam Graci ante aliquot millia annorum destruxerant: sed monitus in somno, ut propositum illim exequeretur in urbe Byzantina, misit ad eum locum, qui contemplarentur situm eius &explorarent omnem maris & aëris dispositionem: deprehenderisque locum esse amoenum, cem salubrem & temperatum, fundum circa ciuitatem fertilem, portum maris solidum, coepit extruere magnificentissimam urbem: quam nouis cinxit moenibus, sublimibusque ac egre Constantino è ls aedibus ita exornauit, ut habitaculum deorum potius quam Imperat. crederetur. Spoliapol. habitacuRomam & alias magnificas urbes, ut istam ditaret, sicut & diuus Hieronymus scrilum deorum. eum ferè omnes denudasse ciuitates, ut nouam Romam adornaret. Fecit construi iuxta ilare magnificam & imperiale palatium, deinde ampliauit pomoeria urbis, cinxit moeni us, muniuit turribus, ornauit ecclesijs, nihilque eorum omisit quae ad decoremet splendo heius facere uisa sunt. Erexit in ea statuam marmoream elegantissimam, quam e Roma fuxerat, quae erat circulis aereis cincta, & stabat super eam imago Imperat. pulchre scul Noua Romaia, sed collapsa est postea ex terraemotu & confracta. Cumque Imperator. uellet hanc noim urbem nominari nouam Romam, & regionem ipsam Romaniam, praeualuit uulgus, qd à conditore Constantinopolim eam uocauit. Turcae hodie uocant eam Stampolei & Stampolda, id est, ampla ciuitas. Peram uerò è regione Byzantij ab altera ripa sinusmais sitam, hodie uocant Gallatam, diciturque sinus ille triplo in sua latitudine excedere latitum nem Rhoeni nostri Basiliensis, hoc est, duae illae ciuitates per iactum bombardae à se dissidemVrbs ipsa triangularis est, habetque duo latera ad mare & unum ad continentem. Constantinopolis expugnata & capta à Gallis & Venetis anno 1202.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
