Latin
942.1 to 942.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 942.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Galli duces conficiendi belli studio, quicquid urbium, prouinciarum, uectigalium fuerant ex foedere sortiti, Balduino Imperatori attribuunt. Creta autem &multae aliae insulae Vene to nomini cesserunt. Erant itaque omnia imperij loca subacta pręter Adrianopolim, quę diu circumsessa, multifariamque fatigata, capi non potuit, Graecis eam tenentibus. Porrò Genuen ses Venetis inuidentes nobilissimam insulam Cretam, turbare illius statum insidijs, nouoque nauium apparatu conati sunt. Cùm uerò Balduinus Imperator Graecorum, obsidione graui cinxisset Adrianopolim, obsessi accita in auxilium Valachorum gente, tenere urbem con tra Imp. obstinatissimis perseuerabant animis. Balduinus itaque commisso praelio interceptus ne an occisus parum constat, nunqu posthac est inuentus. Sunt qui à loanne Valachorum rege captum acclàm decollatum constanter tradant. Baptista tamen Egnatius fatali refert decessisse morte, imperio fratri per manus tradito. Anno 1225. exortus nebulo quidam, Flandriam omnem Pannoniamque perturbauit. Venit peregrino primum habitu ac promissa barba, aususque fuit mentiri se Balduinum Imperatorem Constantinopol. faciens de se fidem apud uulgus mobile, pręsertim cùm statura corporis &lineamenta haud admodum malè referrent Balduinum. Confluente autem ad eum tumultuaria manu, loannam principem, Bal duini filiam, tantae temeritati fortiter obsistentem fugauit. Quae ad Ludouicum regem propinquum suum fugiens, ipsius implorauit opem. Vocatus publica fide nebulo à rege, ibat Compendium, haud exiguum trahens comitatum, toga uestitus rubra, albamque dexterage rens uirgam. Eo loci ab Episcopo quodam publicè interrogatus de multis, haerens, aestuansque primùm obtinuit, dein tridui petijt spacium ad respondendum. Deprehensaque eius im postura, captusque est in Burgundia, quo fugerat, &loannę principi traditus. Tum se aperire coactus, fatetur suam audaciam, ac Bertrandum se uocari dicit. Ioan na uerò traduxit eum per omnia oppida Flandriae &Hanonię, cau saque eius Insulę in iudicio cognita, patibulo stragulauit. Ita dignas tanta audacia luit poenas. Vulgus tamen loannam &suspendisse pa trem suum fabulabatur, tamque foedum de ea in hanc nostram aetatem transmisit rumorem. Pronum est semper uulgus indocile ad stultas falsasque concipiendas opiniones.