# Cosmographia universalis 95.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 95.1 to 95.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/95.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/95.1

Euit kn gina quaedam Neapolitana lohanna nomine, quae debebat pontifici Romano ratione regnisui magnam uim pecuniae, pro cuius solutione alienauit à suo dominio hanc urbem, tra diditque eidem Pontifici perpetuò possidendam. Scribunt id factum anno Christi 1360. sub Clemente sexto: de qua re infrà in regno Neapolitano plura dicemusAllobroges qui hodie sunt Sabaudi olim Comitatum hodie uerò Ducatum constituentes. Llobroges populi sic dicti sunt à rege quodam cuius nomen fuit Allobrox, quorum metropolis fuit Vienna ad Rhodanum sita, quae hodie metropolis quoque est Delà Phinatus. Nostro itaque tempore per Allobroges accipimus Sabaudos, qui lonAgius à Vienna habitantes ad Geneuam usque & Pedem montis extenduntur. Putantur autem nomen illud accepisse à Sabatijs uadis ac populis, Ptolemaeo & caeteris inter alpes positis. Hi nunc agros tenent, qui quondam Voconiorum, Veragrorum, Caturigum, Centionum, Lepontiorumque fuerant ad Alpes pertinentes. Fuit Sabaudia ante paucos annos Comitatus, sed qui supra modum creuit in populis & terris. Et licet comitibus istis accede rentducatus Augustensis seu Praetorianus atque Pedemontanus, non tamen arrogabant sibititulum ducalem, sed contenti fuerunt titulo ueteri, quum ex numero essent quaruor Comitum Romani imperij, donec per Imperatorem in cocilio Constantiensi declarati sunt duces. Ducunt autem originem à Caesaribus & ducibus Saxoniae, praesertim Ottone secundo, annos prope quadringentos, propagataque est genealogia eorum usque ad Aimonem comitem, cuius filium Amedaeum fecit Imperator in concilio Constantiensi ducem Subau dia. Qui defuncta uxore, relictaque ducatus cura Ludouico filio, cum paucis suorum se tellit in agrum Gebenensem, studio rerum diuinarum, prope lacum Lemannum coenobio onstructo. Deinde ob abstinentiae clarique nominis famam, inuitus in consilio Basiliensi Fotisex max. factus, mox concordiae gratia sese sponte abrogans, Nicolao quinto sedente, car salis ac legatus remansit, simul cum his quos ipse cardinales prius creauerat.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
