# Cosmographia universalis 951.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 951.5 to 951.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/951.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/951.5

Paulo post paratae sunt insidiae regi Constantino, mater eilis in monasterium trusa, et Romanus quidam de obscuro genere natus regali diademate bronatus, qui Constantinum regem modis omnibus deijcere curauit. Frustratus tamen spe da proprijs filijs captus est, & in monasterium trusus postquam aliquot annis regnauerat, ac de inde filij eius qui se pro regibus gerebant, comprehensi à Constantino, tonsi & clerici facti in exilium missi sunt, sicque Constantinus monarchiam est adeptus, qui multis annis à Roma lofuit suppressus. Regnauit cum patre Leone et Alexandro patruo & cum matre annos lledecim, & cum Romano qui ui regnum arripuerat annos 26. solus quindecim. iunior filius Constantini Leonis, homo ignauus, uino, otio ac lu NomanUus xui deditus, impius in matrem ac sorores, quas etiam regia eie ac coenobio relegauit. Quae ob dolorem quòd regio uestitu essent spoliatae, impudicitiae iese tradiderunt & meretricium quęstum amplexatę sunt. Imp. uerò cùm corpus illecebri fis extenuasset, Iudis, crapulae ac ueneri intentus, mortem obijt, anno eius imperij 13. Phocas uir pius ac aequi obseruantiss. multa gessitbella NicephorUS contra Saracenos qui occupauerant quasdanterras impesissui, puta Calabriam, Siciliam, Candiam, Ciliciam & Cyprum. Coepit tamen onnibus inuiilis esse, quòd praetextu bellorum quae continuò agebat, nouis tributis & exactionibus sub iltos & ecclesias expilauit, numismata corrupit & pondus consuetum iminuit. Vnde fa ctum est ut ciues in eius mortem inhiarent, ad quam rem regina uxor eius quoque est coopi rata, noctu intromittens sicarios, qui ingressi cubiculum regium, Nicephorum sopore oppressum ac humi dormientem & calce excitatum interfecerunt. Vixerat autem annis 57. & praefuerat imperio annis sex & dimidio.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
