# Cosmographia universalis 967.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 967.5 to 967.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/967.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/967.5

Quum felici rerum successu debellasset Persas, contuit Campsoni Alcairi Sultano bellum inferre, qui cum ingenti exercitu eodem tempore ex Aegy bo in Syriam uenerat, ut principem quendam parum sibi obsequentem castigaret, atque ut Turcarum lb. propinquus Zelymo terrorem incuteret, ac experiret an sua autoritate res Sophi cum ipso Turca componere ualeret. Comitabantur Sultanum i4. millia Mamaluchorum, ac totidem subserui, ar lis, equis & alijs ornamentis excellentes. Interea Zelymus cum exercitu Caesaream uenerat, ex quo loco commode in Persiam mouere uel Syriam inuadere poterat. Caierbeis tamen quem Sultanus expunre constituerat, monebat subinde Turcam ut in Syriam transiret, pollicens se à dino suo ad ipsum de fcturum. Cui obsequens Zelymus, Sultanum ipsum aggredi decreuit. Quod cum Campson audisset, stipsum à Turcis tueri statuit. Inter haec Zelymus hostib. sese ostendens. Mamaluchos inuasit. Ai lincongressu uiriliter agentes Turcicos equites dissiparunt. Erant praeter ea & aliae tres Mamalucho sum classes, quarum uni praefuit Caierbeius proditor, & tertiam ductabat Suitanus ipse: & cum untreis machinis grauiter laederetur, coacti sunt Mamaluchi retrocedere. Videns Sultanus suorum fu gam, & audiens Caierbeij proditionem, perculsus dolore, ex equao inter fugiendum cecidit, equorumque pedib. attritus uitam finiuit. In eo conflictu plurimi excellentes equi nimium calorem & laborem sufferre oualentes, medij crepuere. Contigit enim haec pugna S. Cal Septemb. Fuerat Sultanus homo singuis & senio confectus, annorum scilicet 76. Zelymus ergo Alpeum, Amanum ac Damascum profe lus, summo cum gaudio, tanquam populorum è tyranni manib. liberator ab omnib. exceptus est. Mama ichi uero omnes, ram qui aufugerant, quam qui maritima loca tuebantur, Alcairi conuenerunt ac Tomom beium Alexandriae prefectum, Saltanum cremauerunt. Is statim quic quid seruorum & Arabum inuenire po ilit, simul contraxit, ac Rhodum misit pro machinis aeneis, praeterea Mattaream Alcairo uicinam muni llt, relicta in Palestina non contemnenda militum manu, qui hostium transitum impeditent. At ubi Ze. nus noui Sultani apparatum audiuit, petere omnino Alcairum constituit, sicque inter eundum Hiero solymis haerens templum inuisit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
