# Cosmographia universalis 97

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SIS APVD ALLOBRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/97

SIS APVD ALLOBRO ges populos, iuxta exitum Rhodani e lacu Lemanno, in terra fertilissima sita. Clarissimae ciuitatis Geneuensiss D BoPropogotrass Plne miiu Latus Franciscus Boniuardus domino Sebastiano Munstero. Gratiam, salutem & pacem à domino. Retulit mihi domine Munstere, dominus Calui nus isthinc rediens, te à me desiderare epitomen earum rerum, quas nunc scribo de Geneuatibus: quod utinam tam dextrè possem quàm libenter desidero, & nuncij, & tua & rei ipsius eausa, quam silentio obliterari profecto esset indignissimum, quae praeter omne humanum consilium, omnemque humanam expectationem sola diuina prouidentia ad effectum perducta est, quod ex serie nostrae historiae post hac satis apparebit: cu ius summam quàm breuiter potero tibi perstringam, omnem omissa praesatione, ne caput amplius sit reliquis corporeis partibus nguratio, latusque eius meridianum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
