Latin
971.14 to 971.15
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 971.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
A uino, quoniam peccati &omnis sumundiciei seminarium sit, ex lege abstinent, uuas tamen comedunt, &mustum potant. Abstinent se quoque ucarne &sanguine suillo, necnon ab omni morticino, reliquis comestibilib. cunctis uescentes. De administratione imperij Turcarum Mnia regna Turcae subiecta diui duntur in duas nationes: una appellatur Natolia, &altera Romania, Natoliam uocant omnes prouincias &terras ultra Hellespontum ad ortum solis positas, ut sunt, Bithynia, minor Asia, Cilicia, Phrygia, Galatia, Pamphilia, Cappadocia, Paphlagonia &Caria, unà cum quatuor insulis, Aeolia, Ionia, Lesbo &Smirna. Inueniuntur autem in Natolia undecim diuersae linguae, nempe Graeca, Italica, Scythica, Armeniaca, Vualachia, Rutenica &caetera. Praecipuae urbes huius na tionis, in quibus praefecti regionum habitant, ut sunt Bursa seu Prussia in Bithynia, Amasia, Trapesuntium, Capha, Domusli, Sarchauu, (Caesaraea) Karaman, Langumi, Kermen, En guri, Engheri, Cutheia, &caetera. Romania uero altera natio, complectitur Daciam siue Seruiam, Thraciam, Dardaniam, Achaiam, Peloponnesum, Acarnaniam, Macedoniam, Epirum, Rasciam &partem Sclauoniae.