# Cosmographia universalis 971.14-15

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 971.14 to 971.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/971.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/971.14

A uino, quoniam peccati & omnis sumundiciei seminarium sit, ex lege abstinent, uuas tamen comedunt, & mustum potant. Abstinent se quoque ucarne & sanguine suillo, necnon ab omni morticino, reliquis comestibilib. cunctis uescentes. De administratione imperij Turcarum Mnia regna Turcae subiecta diui duntur in duas nationes: una appellatur Natolia, & altera Romania, Natoliam uocant omnes prouincias & terras ultra Hellespontum ad ortum solis positas, ut sunt, Bithynia, minor Asia, Cilicia, Phrygia, Galatia, Pamphilia, Cappadocia, Paphlagonia & Caria, unà cum quatuor insulis, Aeolia, Ionia, Lesbo & Smirna. Inueniuntur autem in Natolia undecim diuersae linguae, nempe Graeca, Italica, Scythica, Armeniaca, Vualachia, Rutenica & caetera. Praecipuae urbes huius na tionis, in quibus praefecti regionum habitant, ut sunt Bursa seu Prussia in Bithynia, Amasia, Trapesuntium, Capha, Domusli, Sarchauu, (Caesaraea) Karaman, Langumi, Kermen, En guri, Engheri, Cutheia, & caetera. Romania uero altera natio, complectitur Daciam siue Seruiam, Thraciam, Dardaniam, Achaiam, Peloponnesum, Acarnaniam, Macedoniam, Epirum, Rasciam & partem Sclauoniae.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
