Latin
975.1 to 975.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 975.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Octingentos enim flagelli catorum &fus ictus seu uerbera tollerare debet, qui deprahensus fuerit. Fur prima &secundam uice de rum. prehensus totidem ictib. flagellatur: tertia manu truncatur: quarta, pede. Qui damnum alicui infert, precio aestimato satisfacere compellitur. Testes nullos nisi ualde idoneas probatasque personas, &quib. sine iuramento credi possit, admittunt. Extrema matrimonium nemini qui ad prouectam aetatem Coniugia. sam peruenerit, uitam agere licet. Vxores autem ducere legitimas 4. possunt, &demptis matrib. &sororib. quascunque uolunt, nulla sanguinis habita ratione, illegitimas uero quotquot placuerint et enutrire ualeant. Filij tam ex his quam ex illis suscepti, haeredes in patris bonis aequaliter habentur, hoc lamen seruato, quod duae filiae uni filio coaequentur. Coniuges duas aut plures non in una domo, nec etam in una ciuitate habent, ob iuges contentiones earum atque inquetudines, sed in singulis ciuitatib. singulas. Libertatem uiri eas tertio repudiandi habent, tertio item recipiendi. Repudiatae uero à quo liro suscipantur, si lubet permanere possunt. Hae in uestitu honestissimae sunt. In capite mitris utun tur, uelis ipsis superpositis, ita ut decenter hac inuolutae, una ueli extremitas à dextra aut sinistra ca pitis parte dependeat, quam si domum exire uel in do mo in uirorum conspectum, prodire debeant, sine moMulieres uea ra totam faciem praeter oculos ualere possint. Nunquam lant faciem. audet foemina in uirorum congregatione apparere, forum adire, uendere aliquid aut emere. In ecclesia mulieres habent locum a uiris separatum et adeò oc clusum, ut nemo introspicere possit, nec aliquo modo intrare. Quem tamen non omnes, sed magnatum solum uxores, &nunquam aliùs quam die Veneris ad unicam orationis meridianae horam, quam apum eos solennis est, intrare debent. Collocutio uiri &mu lieris in pub. adeò rara est, adeò praeter consuetudinem, ut si inter eos per annum integrum morareris, semel uix uidere posses.