# Cosmographia universalis 977.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 977.5 to 977.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/977.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/977.5

sed liberi eorum pro arbitrio domini distrahuntur, quae res sapien liores à nuntijs abhorrere facit. Alios qui circuncisionem repudiant, immaniter tractant. Durissimatamem est lors illorum, qui artes mechanicas non didicere, eae enim solae ibi inhonorem ac precio sunt, quam obrem literati, sacerdotes & nobiles, qui in ocio uitam degerunt, ubi in manus horum ue lere, omnium miserrimi habentur. Mango enim in illos, utpote uix uendibiles, nullos sumptus fa tere sustinet. Hi pedib. capitibusque intectis, ac plerumque maiore parte corporis nudi inambulant perque niues, per saxa, aestates & hyemes detrahuntur, nec finis donec uel moriantur uel stuitum llominum, qui malam mercem emat, inueniat. Nec quisquam est tam felix cuiuscunque sit conditionis lielaetatis, formae aut artis, ut eum in itinere aegrotantem apud hospitem deponant. Primum cogitur llagris ire, id ii non potest, lumerito imponitur, ibidemque si sedere nequeat, prono corpore aliigatur non aliter quam sarcina aliqua autm mantica. Morientem detractis uestib. in proximam foueam aut uallem canibus & uulturib. obijciunt. Non solum autem catenae concaptiuos includunt, sed manib. quoque in itinere manicas addunt. Passus unus inter singulos interstitij est, ne se mutuo concul cent: id quod ideo faciunt ne à mancipijs lapidentur. Cum enim singuli mangones ingentem nu merum ducant, adeo ut decem saepe quingentos homines concatenatos habeant, uim metuunt tantae multitudinis, si ad iactum liberas haberent manus. Caeterum ubi nocti concedendum uinculis quoque pedes onerant, eosque supinos omni iniuriae aeris exponunt. Mulierib. uero humanior con ditio est. Quae ualent robore, pedibs. incedunt, teneriores in iumentis uectantur: quae adeo infir mae sunt ut iactationem iumenti non ferant, in corbib. tanquam anseres gestantur. Nox illis tristior est: aut enim munitis locis includuntur, aut mangonum impuram libidinem pati coguntur, auditurque ingens plo ratus per tenebras adulescentium utriusque sexus uim patientium, nec lexennis aut septennis aetas miseros à tali foeditate defendit adeo scelerata gens & contranaturam & ante naturam libidine sae uit. Vbi dies illuxit, in forum uenales tanquum greges ouium aut caprarum producuntur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
