Latin
977.9 to 977.10
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 977.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Conueniunt mercatores, statuitur precium, si placet mancipium, detractis uestib. futuri domini oculis exponitur, Inspiciuntur omnia membra, tentantur, explorantur, num quid uirij in iuncturis aut articulis resideat. Si displicet, reijcitur ad mangonem, toties id passurus quotiens empturiens aliquis aduenerit. Si pla cer t, abducitur ad grauem seruiturem, ut uel arator uel pastor sir, ne duriora commemorem. Si quis tum uxore &liberis captus fueriur, hunc libentissime magnates emunt, &uillis praeficiunt, ut curam uel aruorum uel uinetorum uel pascuorum agat, nati ex illis uernae fiunt. Si in Christiana fide perseue rauerint, Mereatura ea ptiuorum hominum. Exercitium tyronum. Eunuchi mul tifiunt. Cireumcisis Christianis nulla spes lis bertatis. Artes mechanicae in precio Contenantur captiui. Scelerata libido. rauerint, statuitur certum tempus seruiendi, quo elapso liberi fiunt, filij tamen eorum nisi redimantur, pro domini arbitrio in seruitute manent. Quibus oneribus grauentur Christianorum prouinciae a Turca subactae. Bi Turca in Christianitate prouinciam ceperit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem.