# Cosmographia universalis 979.6-9

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 979.6 to 979.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/979.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/979.6

Quae antea non sunt explorata, non possunt sub isto tyranno inuestigari Nunc itaque bre llter & iusto seruato ordine scribemus de omnib. regionibus Asiae, initium sumentes ab Asia mino liquam circumiacent Bithynia, Lycia &c. cum multis insulis maris. Bithynia. Ithynia regio minoris Asiae ad Pontum sita, aduersa Thraciae & proxima Troadi, quae primum Bebrycia, postea Mygdonia, deinde à Bithyno rege Bithynia dictafuit. Haec etiam autore Eusebio, Pontus est dicta. Habuit autem olim multas insignes ciuitates, nem pe Niceam, Chalcedonem, Heracleam, Libyssam ubi Annibal sepultus fuit, Prusam quam hodie Bursam uocant, Nicomediam, Apamiam &c. Nicea metropolis Bithyniae & qua simater aliarum ciuitatum ob sui magnificentiam, magnitudinem & fertilitatem. Ambitus eius sta diorum sedecim fuit in figura quadrata, in campo sita: & in singulis lateribus portae singulae è regio epositae, ut ab una per ciuitatem ad oppositam uideri posset, & qui in medio ciuitatis stabat: ui debat omnes quatuor portas. Hic iubente Constantino magno famosa illa synodus anno Chri ljaq, celebrata est, trecentorum, & decem et octo episcoporum, & perfidum Arrij dogma recisum, ingressus autem pijssimus imperator ad confessum episcoporum, uidit quosdam priuatos dextro oculo, quem sub tyrannide Diocletiani ob confessionem Christi amiserant, & accedens exosculatus stlocum expuncti oculi. Haeresis Arrij erat, quod negabat diuinitatem Christi Anno Christi 372. cor luit Nicea tota, terraemotu concussa. Dein post multos annos aliud fuit in hac urbe celebratum concilium, inquo damnata fuit haeresis illorum, qui negabant spiritum sanctum procedere simul à pa elte & filio. Scribunt quidam, in hoc concilio quoque agitatam quaestionem de sacerdotum uxorib. le gltimis, potissimum quas ante initiationem duxissent. Et cum quidam prohibere uellent ea coniugia, processit

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
