# Cosmographia universalis 981.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 981.5 to 981.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/981.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/981.5

Menelaus uero rex audiens saptam uxorem, ex fratris Agamemnonis consilio sollicitat omnes reges et principes Graecorum ad nin dicandam iniuriam. Paratis ergo mille & ducentis nauib. magnis copijs recta tendunt contra Troia num regnum, reges scilicet Mycenorum, Spartanorum, Boeotiae, Phocidis, Vlysses rex Ithacae insulae, Achilles rex Thessaliae &c. miseruntque ex Tenedo insula legatum, qui Helenam repeteret deinde satisfactionem pro spoliato phano. At primus omnia negat, nisi restituant Hesionem. Irr tati Graeci ex illa responsione, ueniunt àd fines Troianorum & fit magna caedes, cadunt etiam multi utrinque. Porro Graeci discurrentes, diripiunt omnes propinquas ciuitates & Lesbum insulam. Ca piunt quoque Polydorum Priami filium recens natum, quem idem Priamus miserat in Thraciam, ad uxoris suae fratrem regem Thraciae, ut si contingeret Troiam capi, saltem is filiolus relictus, genus curbem instauraret. Obtulerunt ergo Graeci hunc filium pro Helena. Sed renuente Priamo id sacere, Graeci in conspectu Troianorum lapidib. obruerunt puerum Polydorum, ut sic ferret poenas fraterni sceleris. Hector interim saepe educit exercitum ex urbe fiuntque multa praelia, caedes, & uul nera. Menelaus à Paride sagitta per foemur transfigitur. & Achilles uulneratus ab eodem, non de slitit illum persequi, donec eum interfecit, & Troianos in fugam uertisset. Paulo tamen post Achilles uisa Polyxena filia Priami, exardescit in amorem eius, promittitque armorum depositionem, modo ea potiatur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
