# Cosmographia universalis 983.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 983.1 to 983.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/983.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/983.1

In Phrygiaminori, est Ida & Tmolus montes, atque Pacto lus fluuius aureas uenas habens. Ex ea fuit Sibylla nona, quam mira de iudicio dei extremo Tantalus est uaticinata. Tempore iudicum Israelitarum Eglonis & Sangari, fuit in Phrygia rex Tan auarus. talus uir auarissimus, quem fingunt poëtae inuitasse ad conuiuium alios deos. Et quum eo lum deitatem experiri uellet, filium Pelopem eis comedendum apposuit, mentitus alias esse carlles. Qui cognoscentes facinus, non solum abstinuere, uerum collectis in unum membris, pue sum ad uitam reduxere. Propter hoc scelus Iupiter eum in infernum trusit, hocque supplicio damnnallit, ut usque ad inferius labium lympidissima diuersaret aqua, insuper & ei inclinari arbores redo lentib. pomis usque ad eius os statuit, quae fugerent dum capere tentaret, & sic factum est ut inter loma & aquas positus, fame & siti deficiat, atque praesente copia, inopia discrucietur. Vnde Tum Ialipoena abijt in prouerb. diciturque de ijs quibus adsunt quidem bona, uerum his frui negatum est. Ionia. .N Ionia sita est celeberrima Ephesiorum urbs. quam trigesimo secundo anno regni Dauid con ditam asserunt ab Androcho filio Codri Atheniensium regis. Amazones quoque construxe runt in ea ad honorem Dianae nobilissimum templum, quale aedificium tunc in terris non inAuentum fuit, atque ideo numeratum fuit inter septem orbis miracula. Ducentis & uiginti annis à tota Asia factum fuit in solo palustri, ne terraemotus sentiret, aut hiatus timeret. In eo cen lum uiginti septem columnae fuerunt, & à singulis regib. factae, sexaginta pedum altitudine, inter quas stiginta sex caelatae fuerunt miro artificio. Vniuerso templo longitudo erat 425. pedum, latitudo 220. Operi praefuit Ctesiphon architectus. Fuitque templum in tanta ueneratione, ut Ephesij in quo dam bello, humano subsidio deplorato, funem à fortibus templi ad urbis moenia suspenderint, ciuitatemque quasi soli deae tuendam permiserint. Omnes qui confugerunt ad templum istud, ma Magnificitia templi. gnis fruebantur immunitatibus. Illuc quoque conferebantur ex omnib. ciuitatibus & nationib. tanta & tot munera atque dona, ut in uniuersa terra nullum templum reperiretur quod cum isto in diuitijs conferri potuerit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
