# Cosmographia universalis 983.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 983.5 to 983.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/983.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/983.5

Stetit autem ali quot annis post resurrectionem Christi, ueni ensque illuc diuus Paulus, annunciauit Ephesijs Christum tribus annis, conuertitque maiorem ur bis partem ad ueram fidem. Postea uenit ad hanc urbem Iohannes Euangelista, & obdor miuit ibi in Christo. Caeterum sumptuosissimum illud templum fuit sub Galieno imperatore à Facinorosus nequissimo Gotho Erostrato incensum, & in Erostratus. sauillam redactum, ut sibi perpetuam relinqueret ingentis facinoris memoriam. Lydia. Ydia prouincia Asiae minoris fertilissima, profert uinum optimum, mel, crocum, & alia multa, irrigaturque flexuosis Meandri recursibus. Metropolis eius & regia sedes fuit olim Sardis, cui praesedit Croesus rex ditissimus, sed quem Cyrus rex Persarum post quam Crosi thesato sibi aliquoties rebellauerat, cepit & igni addixit. Hic Croesus thesaurum suum aliquan rus. do Soloni ostendens, an quisquam felicior esset interrogauit. Solon autem negans dice bat, neminem ante obitum beatum esse uocandum. Cumque iam in rogo cremandus sederet, re cordatus uerborum Solonis, alta uoce clamauit: O Solon, Solon. Interrogante Cyro quid sibi uel letiste clamor, Respondit Croesus: Solon uir sapientiss. olim me monuit, neminem esse in hac ui iafelicem, quod iam experior. Tum Cyrus fortunae uarietatem perpendens, eum non solum dimisit, sed etiam inter proceres & conciliarios recepit. Est etiam in hac regione Philadelphia, quae mil ta mala ob terraemotus est perpessa: item Thiatyra, sed quam alij Phrygiae adscribunt. Sipylus quoque & Tantalis secundum Plin. fuerunt in hac regione, sed quas deleuit terraemotus, qui illo tempore continuus fere fuit in Asia, unde & Trallis tempore Augusti penitus conti disse memoratur iuxta Me andrum amnem sita, quam hodie Chora appellatur. Scribit praeterea Plin. in 2.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
