# Cosmographia universalis 984-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, ASIA MINOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984-2

per Isthmum Doris peninsula, in qua Halicarnassus metropolis olim sica fuit, cuius loce hodie successit munitiss. arx quàm Rhodiani milites ante aliquot annos contra Turcan erexerunt. Habet & alias insignes ciuitates, quarum nomina sunt: Troezene, Nysa, Ladu cea iuxta Lycum amnem, & Antiochia iuxta Meandrum flu. Multa incommoda pertulit Lat dicea à terraemotib. sicut & tota circumiacens terra, praesertim ciuitates Philadelphia, Sardos & M gnesia quas terraemotus non semel concussit. Cur autem haec terra prae alijs regio nib. frequentius c cutiatur, quidam assignant hanc rationem, quod terra ibi cauernosa sit & uapores sa pe colligantur in cl concauitates, exitumque non inuenientes, incipiunt saeuire, latera concutere, tandemque uiolentia magna el pere, & meatum in aërem sibi facere, quod sine terrae concussione & tremore ad tria aut quatuormi liaria fieri nequit, praesertim si exordium huius eruptionis fiat in penetralib. & profundis partibite ie, Quo lae. Quod si iuxta autem intra ciuitatem aliquam haec eruptio fiat, deijcit sua uiolentia ciuitatem & penitus subruit, aut saltem grauiter concuntit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
