# Cosmographia universalis 985.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 985.1 to 985.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/985.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/985.1

Et prope lacum exitum quaerens, absorbet totum lacum, agge teque in modum collis in loco plano excitat, id quod in plurib. locis factum legimus. In Halicarnasso ciuitate, Artemissa regina sepulchrum uiro suo Mausolo adeo magnificum construxit, ut è 7. spectaculis mundi unum es se censeatur. Haec eadem mulier luctu atque desiderio mariti flagrans, ossa cinerem que eius mista odoribs contusaque in pul ueris formam, quae indidit, ebibitque: multa alia uiolenti amoris indicia fecisse dicitur. Deinde molita est ingenti im petu operis, conseruandae mariti memoriae causa, dictum se pulchrum usque ad tempora nostra celeberrimum, quod atolle batur in altum 25. cubitis, cingebatur columnis 36. & ab eo omnia preciosa sepulchra mausolea dici coeperunt. Hoc ua num solatium non poterat pectori reginae eximere concep sum dolorem & moerorem, quin & ipsa non longe post animam quoque efflarit. Lycia. Ycia regio inter Pamphyliam & Cariam sita, infestata olim Chimaerae ignibus, propè to ta Tauro monte praemitur, eius iugis bona parte clausa. Celebrata fuit olim 60. magnificis oppidis & ciuitatib. sed quam pro bona parte uel bello uel terraemotu fuerunt exterminata, ut tempore Pauli ultra 36. ciuitates in ea repertae non fuerint. Praecipuae urbes fuerunt Pata ra, Pinara, Xanthus (quod etiam fluuij nomen est in eadem regione) Myra, Olympus, Tho sie &c. Fuit autem Patara diui Nicolai patria. Caeterum Chimaera mons Lyciae igniuomus, continuis dlieb. & noctib. quondam ut Aetna emittebat ignem, in cuius cacumine leones habitabat in meidio uero propter bona pascua capreae, & in radicib. serpentes. Vnde poëtae finxerunt monstrum esse, quod flammas euomat, caput & pectus habens leonis, caprinum uentrem, & caudam draconis Pamphylia. Aec regio tota montana est ex Tauro, procumbitque in mare, ferax uinetorum & olea rum. Abundare quoque dicitur optimis pascuis, quia montes ubique extrudunt amnes terram irrigantes. Attingit autem haec terra à meridie mare mediterraneum, unde & ibi mare Pamphylium dicitur. Insigniores eius ciuitates olim dictae fuerunt Perga, Aspendus et Pha selis. Est autem Phaselis in monte sita, piratara olim perfugium.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
