# Cosmographia universalis 986.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 986.1 to 986.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/986.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/986.1

Rex uero Francorum Ephesum diuertens, peruenit ad uada cuiusdam fluminis, hostemque inueniens, uiriliter in cum siruit & uicit. Contendens uero ad ulteriora & militib. tardius incedentib. quaedam pars exerd tus transcendit montem quendam, & alia pars citra mansit. Quod uidentes infideles qui exlati re exercitum sequebantur, instructis acieb. in locis angustis aggrediuntur Francos, plurimundque imminuunt exercitum eorum. Rex autem ex tanto periculo erutus, nocte ipsa uenit ad eos qui montem transcenderant, & uenit ad Raimundum principem Antiochenum. Hinc festinans uenit le rosolymam. Imperator quoque Conradus acta hyeme, classe uectus uenit cum suis ad Aconem & deinde lerosolymam. Conuenientes ergo tres reges, Romanorum scilicet, Francorum & lerosolym tanorum, qui facto opus esset secum tractabant. Parum tamen exequentes, quod omnia frandib. agi tentur & dolis. Conradus rex parato nauigio ad imperium est reuersus. Ludouicus quoque rex Francorum non multo post eum secutus est, & ab eo die coepit Latinorum conditio manifeste deterior fiti Cilicia. Iliciae regio asperis & altis cincta montib. unde multi uersus mare profluunt amne habet ab oriente Amanum, à septentrione iuga Tauri, & ab occidente Pamphyliam. Habet quoque per asperos illos montes angustos exitus quos portas Ciliciae uocit per quas olim Alexander magnus, cum in Orientem penetrare contenderet, nonsinem gno periculo exercitum traduxit. Strabo hanc prouinciam diuidit in Campestrem & Tracheam, id est asperam. Vbi montib. caret, foecundissima est, omniumque rerum ferax. Meto polis prouinciae est Tarsos, quam hodie uocant Terassam, eamque intersecat Cydnus amnis ex Tauro monte originem trahens. Fuit quoque haec urbs patria diuo Paulo apostolo & alijs multis egregijs uiris. Longe ante Christum natum fuerunt Tarsenses philosophiae adeo studiosi, u Athenienses & Alexandrinos superarent. Fuerunt quidam Athenienses apud exteros celebrio res & habuerunt maiorem concursum, at Tarsenses excellentiores. Volunt prisci historici hant urbem conditam à Sardanapalo Assyriorum rege, sicut & Anchialam, in qua epitaphium istul repertum est, scriptum Assyriacis literis: Sardanapalus filius Anecendarassis, condidit una die At chialam & Tarsum: Ede, bibe, Iude. Haec uerba, inquit Cicero, in bouis non in regis sepulchrosci bi debuerant.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
