# Cosmographia universalis 987.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 987.5 to 987.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/987.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/987.5

Respondit pontifex, se Dario sacramentum dedisse, nec eo uiuente posse transgredi. Iratus Alexander lefosolymam contendit. Quod audiens sacerdos, inuocato domino, pontificalibus inductus currit Alexandro. Alexander uidens pontificem, contra spem omnium descendit de equo ueleratusque est sacerdorem. Obstupuerunt principes, ludificatam mentem regis putantes At ille ue hoc interrogatus respondit, se non sacerdotem, sed deum cuius principatum ille gereret a florasse, addens se in tali habitu eum per somnium uidisse. Ingressus ergo urbem Alexander, in semplo sacrificauit deo secundum sacerdotis ostensionem. Concessisque Iudaeis priuilegijs, spse inde ad alias profectus est ciuitates. Postea ad louem Ammonem perrexit, consulturus illum de euentum futurorum. Paulò post Darius apud Cydnum fluuium Alexandri exercitum rursum aggreditur, sed in fugam uertitur. Tunc Darius spe omni amissa, ingressus regiam suam humise prosternit, lamentatione nimia fatigatus, respiransque scribit Alexandro & rogat, ut remittat matrem, coniugem ac filias, & promittit thesauros omnes quos reges & patres sui sibi re liquerunt maiorem partem regni & alteram filiam in uxorem. At Alexander his omnibus re nunciat. Tunc Darius. Poro regi Indiae scripsit, ut ei auxiliaretur contra Alexan drum, multa ei promittens, id quod Alexandrum non latuit. Sed de hac re infrà suo loco plura commemorabo. Armenia minor. Aec regio comprehendit quoque Comagenam, uel confinis est eidem regioni, quam sell cet multi Syriae adscribunt: posita est enim ultra Amanum montem, & excurrit usque ad Mesopotamiam. Habet autem Armenia ista minor Leontopolim, Theodosiam, aliam scilicet ab ea quam est in Taurica Chersonesi, Sebastiam, Comanam & Nicopolim, ubi scilicet Pom peius Ro.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
