Latin
989
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 989-2
Unproofread scanNot analysed yet
sentientes praesentiam, subito horrore sunt concussi, quem beluarum clamor, albi dentes in uasto &subnigro corpo re atque ingens proboscis ma gis auxerunt, atque tantum terrorem incusserunt, ut equi retro acti deijcerent sessores suos, currus falcatos in suos adigerent, &plurimos per me dium secarent, Gallique ipsi etiam nolentes suis conficerent lanceis, tantaque confusio in acie eorum fieret, ut facile à superue niente hoste interficerentur, caperentur, &in fugam uerterentur. Sunt qui scribunt, Gallos ante hanc tiadem uix magna pecunia à Regulis Graeciae &Asiae potuisse conciliari ad pacem, tanta saeuitia uastabant omnia. Trepidabant primum ingredi Graeciam, quousque Brennus eorum dux eos persuasit, asserens Graecos esse homines imbecilles &effoeminatos, abundare autem pecunia, io calibus aureis &argenteis, nobiliaque donaria habere in templis deorum, quibus promissionibus illecti secuti sunt ducem suum, spoliatisque hominibus, interfecto Atheniensium rege, desolatis thermopylis, etiam deorum templa sunt aggressi. Sed dum Apollinis aedem apud Delphos spoliare coepissent, partim terraemotu obruti, partim grandine &frigore dissipati, reliqui ab ac colis De Asiae insulis. colis usque ad internitionem caesi sunt. Brennus autem in praelio uulneratus, cum doloremfe non posset, pugione uitam finiuit. Quod an post Macedonicum bellum aut post Delphicum fec rit, incertum est. Si post Delphicum bellum sibi mortem consciuit, necesse est ut Macedonics praecesserit. Eo autem mortuo, superfuerunt adhuc reliquiae Gallorum, 15.