# Cosmographia universalis 989

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, ASIA MINOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/989
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/989

Nubendi etiam uicinis animum amise sunt, seruitutem non matrimonium appellantes, singulare omnium seculorum exemplum. Auxere rempub. sine uiris. Et ne feliciores aliae alijs uiderentur, uiros qui domi remanserant, interficiunt. Pace autem postea armis quaesita, ne gens interiret, concubitum finitimorum ineunt: & si qui mares nasce bantur interficiebantur, uirgines non ocio neque lanificio, sed armis & uenationib. excrcebant, inustis infantium dextris mammis, ne sagittarum iactus impediretur, unde Amazones dictae sunt. Duae reginae his fuere, Marthesia & Lampedo, quae in duas partes agmine diuiso, opibus & uiri bus bella gerebant, sollicitè terminos alternos defendentes. Itaque maiore parte Europae subacta, Asiae quoque nonnullas ciuitates occupauere: Ephesum & Smyrnam in Asiaminore condidere, ir Cappadocia uero Themiscyram praecipuam urbem inhabitauere. Alia multa passim apud scripto tes de hisce mulicrib. inueniuntur, quae tamen modicam apud me habent fidem, utpote quod ille solitae fuerint principari & publica obire munera, uiri uero (non enim omnes & in omnib. locis uirorum expertes fuerunt) nostrarum foeminarum instar domesticae rei curam habuerunt, foeminis obtemperantes & omnis reipub. expertes. Item quod post partum nati infantes uiris dati fuerint, quos lacte nutriesint alijque rebus, prout aetas poscebat. Quod masculis natis ut rei bellicae inutiles essent, mox dex trum brachium fregerint, aut eos interfecerint, aut procul ablegauerint, &c. De his & infrà sub litulo Scythiae nonnihil scribam. Galatia seu Gallograecia. On est dubium quin haec regio nomen acceperit à Gallis Europae populis. Illi enim longe ante Christi incarnationem multiplicati in regione sua, egressi maximo numero, aliqui signant ter centena milia, ut sibi alias quaererent sedes, per transeuntes Italiam Pannoniam utranque, Illyricum, Croaciam, Graeciam, & alias multas regiones, despoliauerunt eas, uenientesque in Macedoniam, habuerunt Antiochum Soterum obuium, cui rlam constiterat de huius populi rabie, robore & direptione. Expediens ergo exercitum contra il tos, clam subornauit sedecim elephantos, quos sciebat Gallorum equos, qui huiusmodi animalibus non erant assueti, abhor rituros & abominaturos, si eut & rei euentus id probauit. Nam equi elephantorum

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
