# Cosmographia universalis 99

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SIS APVD ALLOBRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/99

Genff nor Gencua imneds, ponris Rledi nufenulaest. frumenens iuuri Lacus Lemannus lonale. Vrbis Geneuensis descriptio. bei De origine huius urbis nihil habeo quod pro uero ausim asserere, quamuis multa paslim de ea dicantur, quae quia historica ueritate indigna cense, praetermittam, tibi sanissactum existimans, si de eius statu tibi exarem ab eo tempore, cuius nobis nemoria est relicta. Et sut tempus scias quo aliquid in memoriam proditum est) id est ab anno salutis 124quo anno inueniuntur chartae, pacis cuiusdam confortatin per archiepiscopum quendam Viennensem, inter quendam episcopum, qui & erat princeps prophanus Geneuae, nomine Humbertum, & comitem eiusdem urbis nomine Aymonem, qui contendebant de imperin urbis, quae contentio durauit usque ad tempota nostra, quando dux Sabaudiae patria & imperio priuatus est. Mortuo autem Humberto episcopo & durante contentione, successur eius adiens Caesarem Fridericum primum, obtinuit ut ipse solis Geneuae principatum obtineret regali iure, neminique in prophanis subesset praeter Caesari, ab omni tributo liber.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
