# Cosmographia universalis 991

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 991. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/991
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/991

At Pestus Rhodiorum magister, uir prudens, diuino succurrente auxilio, hostem fudit, propulsauit & percussit: tantoque impetu hostem in fugam uertit, ut illi sibi necis causa essent. Exactis itaque 89. dlebus, imperator Turcarum littore Rhodiorum classes soluens, Physcum nauigare properat, lllic milites & suppellectilem exonerat, ubi dies undecim moratus, ad domesticos lares cum cla ue & ignominia reuertitur. Habes historiam istam quoque suprà apud Mahometum secundum luius nominis, octauum autem Turcarum tyrannum. Quomodo deinde anno Christi 122. Solimannus undecimus Turcarum imperator, Rhodum insulam expugnauerit, atque sibi subegesit, cum magno Christianorum dedecore, signaui suprà sub huius tyranni nomine. in catalogo Turcicorum imperatorum, unà cum alijs historijs usque ad annum ferè praesentem sub imperio gestis. Lesbus insula. Esbus insula in Aegaeo mari, Aeolicarum urbium metropolis, habet in ambitu suo sta dia centum supra mille à Borea in austrum protensa, quingenta & sexaginta stadia lon gitudinis habens, feraci agro & multa materia ad classes conficiendas idonea, unde & à quibusdam insula felix & fortunata nominatur. Plinius ostendit quondam urbes quas dam in ea per terraemotum penitus concidisse, & residuas mansisse, Mitylenem, à qua nunc slsula quoque Mitylene appellatur, Eresson, Antissam & Methymnam. Pelasgi priores insulam habitauere cum staret Troia: postea Aeoles successerunt, deinde Persarum imperium subijt, po stea Macedonum, deinde Romanorum: Tandem ab imperatore Constantinopolitano tradita est euidam Genuensi, apud cuius posteros mansit usque ad Fridericum tertium, sub cuius impeio Turcarum classes saepenumero in Lesbum delatae, homines & armenta abegerunt: nihil ex sa urbium moenia relinquentes, quarum unam foeminae manu seruatam tradunt. Oppugnaue sat Turcarum exercitus insulae oppidum non contemnendum, murique partem machina deieserat, et facta clypeatotum testudine, irrum pere properabat: nec oppidanis animus erat ad feren sium impetum, alijs deditionem, alijs fugam meditantibus. Sed affuit uirgo uirilibus armis indu s, quae mirabile dictu, salutem patriae peperit. Adhortata enim ciues ne hostem metuerent, pri snam se Turcis obiecit, ac pro loci fractura depugnans, nonnullos obtruncauit, cuius audaciam admirati oppidani, & ipsi animum resumpsere: tantamque hostium stragem ediderunt, quantam uixs credere quispiam possit. Postea anno 1464. rediens Turca multis copijs, obtinuit insulam mul ingunis prosi sone Chius Vinum mal uaticum. Mastix Luno Samia Pythagopat. Gallinarum lac. Icarium insula Eorgeum in sula. Apelles pictor. Sutor non ultra crepidam. Hippocrater De Asiae insulis Chius. Hius insula nongentorum studiorum ambitu continetur. Pelmeus mons in ea est, omnum eius insulae altissimus, ex quo marmor effoditur. Est etiam Aruisia locus asper & inportuosus, qui uinum fert Graecanicum optimum, quod Maluaticum uocant. At hodielis lud unum ad nos defertur ex Creta insula.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
