Latin
993.1 to 993.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 993.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
aliquando inculta terra, nec habuerunt incolae certas mansiones, sed continuo migraueArunt de loco ad locum. Nostris uero temporibus habitant à Tanai fluuio secundum littus maris uersus Bosphorum Cimmerium, quem hodie Vosphorum, sinum sancti Iohannis &mare Tanais fluuij appellant, olim autem paludes Maeotides dictae fuerunt, atque hinc Ixtenduntur uersus Phasium fluuium ferè usque ad Colchidis regionem, itinere octo dierum conlaorientem. Inhabitant totam regionem absque ciuitatibus &castris, frequentior autem habi latio eorum est in ualle quadam Cromuc dicta, ubi aër est clementior, &tera fertilior. Sunt con fermini Tartaris, habentque propriam linguam, quam ex gutture pronunciant. Confitentur etiam Christianam fidem, more tamen Graecorum. Abstinent a baptismo usque ad octauum annum, llec ingrediuntur ecclesias, donec peruenerint ad sexagesimum annum. Nam uiuunt ex rapina, at flune ideo indignum censent uisitare loca orationi deputata, quousque in senectute à praedationi bus &rapinis cessent. Habent nobiles suos in magno honore, qui etiam plerunque equis insidem ses decernunt iudicia, exequunturque alia negocia, nec sinunt ut subditi sui utantur equis. Et cum iliquis eorum pullum equinum euexerit ad iustam staturam, nobiles illum accipiunt, reddentes pro eò bouem, atque dicentes, boues &exiguos equos competere rusticis. Nobiles nullum agno ieunt dominum, sed solum deum confitentur dominum suum. Sunt etiam saepe tam discordes in lerse, ut mutuo sese conficiant, maxime fratres. Terra eorum pro magna parte est paludinosa &llundinetis plena, praesertim fert calamum aromaticum. Vulgus plebeium supra modum premi ur à dominis, atque saepe cum iumentis, uxoribus &liberis captiuum abducitur &diuenditur. Nobiles abstinent à mercimonijs, solum ea quae raptu colligunt, uendunt: dicentes, suum esse of ficium, gubernare populum, uenationibus intendere, &ludos militares exercere. Gerunt conti huabella cum Tartaris, quibus undique circundantur, &traiecto Bosphoro infestant Tartaros, qiui in Chersoneso habitant, &inqua Cassa est ciuitas. Congelato enim hyemali tempore ma i, saepe &ipsi infestantur à Tartaris. Vescuntur carnibus ferinis &domesticis. Carent frumenlo, tritico &uino: sed ex milio &alijs quibusdam leguminibus conficiunt panem &pultem, pa tantes quoque ex illis potum, quem Boza uocant.