# Cosmographia universalis 993.5-2-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 993.5 to 993.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/993.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/993.5-2

Cuncta domicilia eorum constructa sunt ex culmo, arundine & lignis. Et quando nobilis aliquis apud eos moritur, construunt in campo con geriem arundineam, cui exenteratum defuncti corpus imponunt, uisitaturque octo diebus à pro Pinquis & subditis suis, atque donis uarijs honoratur. Assistunt congeriei duo antiqui umici baculis incumbentes, & ad sinistram defuncti stat uirgo quaedm, habens iaculum cum panniculo striceo in manu, quo abigit muscas, etiam hyemali tempore. Contra defunctum uero in terra se set prima eius uxor, indelinenter sed sine lachrymis illum intuens. Transactisque octo diebus, ffferunt loculum magnum, inquem cadauer cum parte donorum includunt, ac deferunt ad lotum sepulturae destinatum, ibique funus in superficie terrae positum obruitur terra, quousque ag ger & monticulus quidam inde consurgit, quantoque defunctus maiori fultus fuit potentia, tan fomaiorem faciunt terrae cumulum. Post sepulturam instante hora refectionis apparant equum phaleris ornatum, ducuntque illum ad sepulchrum defuncti, & inuitant illum ter ad instruXX ctum

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
