Latin
ASIATICA
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 997-2
Unproofread scanNot analysed yet
Syriam sita, diues, luxui dedita, atque olim Veneri sacra, cui &primum in hac insula fuit con stitutum templum. Haec Macaria aliquando fuit dicta, quod mire fertilis sit, &nouem aliquando regnorum sedes. Abundat uino &oleo, frumenti quoque satis habet. Aeris etiam metalla in ea fuerunt, in quib. uitriolum &rubigo aeris nascebatur, ad medicinae usum idonea. Can la quoque mellis multa in Cypro reperitur, ex qua saccarum excoquitur. Ex pilis etiam caprarum pan lus conficitur, cui Zambellotum hodie nomen est. Plin. scribit Cyprum smaragdo, chrystallo, aere Cy prio cognominato, adamante &alumine esse nobilem, quam aliquando adnexam continenti putant, inà cum Clidib. insulis, segregaueritque eam maris saeuitia ab ipsa Syria. In summa, Cyprus multas les ad alias gentes mittit, ex quib. lucra non pauca redundant: alienis non multum eget. Sed aërem patum salubrem habet. Tota insula delitijs incumbit, et foeminae admodum lasciuae sunt. Antequam Cyprus olim à Ro. donaretur, abundabat diuitijs, eratque tanta diuitiarum fama, nec falsò, ut ille latius aerarium populi Ro. quam ullus triumphus impleuerint. Ambitus insulae dicitur esse trium millium, quadringentorum ac 20. stadiorum. Distat autem à Cilicia 5o. millib. pas. ut etiam cerui gregatim queant à Cili lam natare in Cyprum. Vnde Plin. lib. 8. cap. 32. Cerui tranant gregatim maria nantes porrecto orsine, &capita imponentes praecedentium clunib. uicibusque ad terga redeuntes. Hoc maxime nota urà Cilicia Cyprum traijcientibus. Nec uident terras, sed in odore eorum natant. Cornua mares labent, solique animalium omnib. annis statuto ueris tempore amittunt, ideo sub ipsa die inuia pe sunt, &latent uelut inermes. Ceruae octonis mensib. ferunt partus. Editos partus exercent cur su &fugam meditari docent: ad praerupta ducunt, saltumque demonstrant.