Latin
999.1 to 999.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 999.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum so lenne conuiuium instituisset, inuitati Genuensium ac Venetorum mercatorum iudices magna inter se contentione de priori consessu certare coeperunt. Cumque rex Venetis propensior uideretur, indignati Genuenses, armis suam dignitatem retinere statuerunt, atque in regiam, tectis sub ueste gladijs, profecti sunt. Quod intelligentes Venetorum primores, regem adeunt, atque insidias suo capi ti paratas dicunt, &ob id iuuentutem Genuensium armatam intrasse palatium. Rex missis è uestigio qrem inquirant, inuentos cum armis Genuenses in sublimen palatij locum rapi iubet, aque ex altissimis fenestris in forum praecipitari, statuta militum cohorte, quae lanceis atque gladijs cadentes exciperet. Reliqui etiam per Cyprum commorantes Genuenses perquisiti ac necati sunt, ita ut uix unus ex tanta clande superfuerit, qui rem gestam in patriam renunciaret. Accepit tamen dux Genuensium ac senatus pau lon post atrocem suorum ciuium iniuriam, atque in ultionem erectus intra 40. dies potentissimam classem armauit, &in Cyprum misit. Classis itaque praefectus Trugosius expositis in terram copijs, mox Nico siam profectus, aegrè defensam cepit, breuique regem ac reginam &uniuersam insulam in suam potesta tem redegit, &interfectis nephandi consilij autorib. ingenti ditatus praeda, maiori cum gloria &breuiori tempore quam speraretur, domum redijt. Rex cum coniuge aliquandiu in carcere seruatus est, ®ina praegnans in captiuitate peperit. Tandem uenia regi data est ®num tributarium factum, &urbs nobilissima totius Cypri emporium Famaguscha, de regno recepta, Genuensi populo applicata, portu &uectigalib. diues. Puerum regni natum lanum appellauere, quod in Genua esset natus aduersus hunc, cum patri successisset, Soldanus Aegypti ualidissimam classem misit, eumque captiuum abduxit, Nicosiam regni caput diripuit, ecclesias incendit, &multa mala perpetrauit. Rex postea 100. &25. milib. aureis redemptus, &tributarius Aegyptiorum factus, in regnum redijt. Spoliantib. uero rursum Aegyptijs insulam, haesit in littore nauis Veneta, quam peregrinos quotannis lero solymam uehit, quam adoriuntur Aegyptij, atque expugnant, iubentque peregrinos qui aderant, si uiue re uelint, erectis digitis Christum negare, sed nemo repertus est qui pluris uitam quam fidem fecerit, ob quam rem 30. lapidib. obruti, ad ultimum spiritum Christo benedixerunt. lanus rex per tot aduersa ui lamagens, tandem relicto filio impubere lohanne, mortem obijt.