# Cosmographia universalis ix

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/ix

satisfaceret, superesse uix passi sint. Loca ad haec omnia frequentissimè incolere coeperunt, passim aedificare, ex modicis pagis amplissimas urbes, ex uillis pagos, in excelsis montibus arces, in multis uarijsque locis deorum templa struere, fotes ut salubriores, utque delectabiliores essent, caesis marmoribus complexi su cáque eos consitis arboribus amoenissimè obumbrauere, à quibus in urbes salientem aquam per cannales latentesque siphones quàm longissimè deriuare, ubi altius latebat defossis in terram puteis profundissimè quaesiere, torrentes impetuosaque flu mina, quę frequenter prius pro libito in maximam interdum accolarum pernitiem expatiabantur, obiectis aggeribus coëreuere, atque ut commertia hominum pertran situ difficilia & non uadosa flumina non impedirentur, immissis in imum palis aut arcubus eductis, ualidissimos pontes superimposuere. In mari scopulos, à quibus nauigantes periclitari solebant, quantum potuit humana industria fieri, deie cere, in insulis & continenti solo portus multos fecere, ac in quib. admotae naues à uentorum flatibus secure quiescerent, naualia stationesque amplissimas effode re adeò omnia per terram, per mare excoluere elaborauereque, ut terra ipsa ad pri scum eius situm naturalemque squalotem hodie comparata, alia esse credi possit: quàm quae olim fuerit: uoluptate & dtijs pleno illi horto certè haud multum difficilis, ex quo propter diuini praecepti transgressionem infelices protoplasti Adam & Heua eiecti sunt. Praeterea multas ingeniosissimas disciplinas, multas artes inuenere homines, quibus per excogitatas etiam uarias literarum notas, libris tabel lisque (ut ad posteros peruenirent) demandatis, sese extra mortalem conditionem in tantum uindicauere extulereque; ut indigetum deorum beatissimam ui tam iam consecuti uideri potuissent, si non mundi princeps iniquissimus Satan superseminata pestilenss. zizania, integrum & selicem hunc statum confudisset, qui ut homines & numero succrescere cognouit & melius in mundi delitijs iam habere, inuidia permotus teterrimis omnis generis sceleribus primum sibi obno xios factos, mox futurarum supercoelestiumque rerum curiositate affectos, per obscuras oraculorum ambages niecta superstitione atque timore, deorum dearumque profanam culturam (ut unius ueri singularis dei cogitationem aboleret, mortalensque lesque ipsos aliquo insigni malo afficeret) edocuit: hic Delphica, illic Euboica, alibi Satande, mentauit Nasamonia adita, Dodoneasque quercus maligna inspiratione resonare fecit, qui bem idololbus in Latio Saturno, in Creta loui, in Samo Iunoni, Bacho Thebis et in India, tria.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
