Latin
viii
Sebastian Münster, Cosmographia universalis viii
Unproofread scanNot analysed yet
natis securus &penè ociosus ageret, congestis agrorum fructibus, pecorumque lacte uesceretur, aquam potaret, uestimentum ex arborum corticibus latisque folijs primùm, deinde ex inconcinnatis animalium pellibus sibi consueret, nullis obseptus moenibus, nullis fossis, liper uagansque inter libera uagantiaque peco ra, ubicumque nox deprehenderat resideret, non latrones, llos metueret, laetus prorsusque ignarus eorum omnium esset, de quibus Lucretius: Sed memora atque cauos montes syluasque colebant Et frutices inter condebant squalida membra. His contraria postea adolescente mundo ex uarijs discordibus mortalium studijs, uoluntatibus, aemulationibus subsequuta sunt, quando propter fructuum absque cul tura nascentium insufficientiam, aliarumque rerum defectum, beltiarum, hominumque externorum in primis crebram incursionem grassantemque uiolentiam, congregati hominum coetus, eam peruagandi nocendique libertatem communibus auxilijs prohibituri, sibi certos terrae limites, certos agros uendicauere, in quibus coadunatis tu gurijs populatim habitare coepere, se muris ac fossis praemunire, legesque sibi &magistratus ut pacatè &ipsi inter se uiuerent, eligere. Iam non ex rure non ex pecore solum, sed uarijs inuentis artificijs uarijsque laboribus uitae emolumenta quaerere per mare colligatis ratibus quàm longissimè deportandi primum colonias gratia, deinde mercandi, ire: iunctis equis curribus uti, cultius molliusque uestiri, humanius loqui, pacatius conuersari, splendidius uesci, magnificentius aedificare, per omnia iam mitiores, cultiores, prudentioresque esse, agnatam barbariem feritatemque sponte sua exuentes, à mutua caede, ab humanarum carnium esu, à rapinis, à pu blico &indifferenti matrum filiarumque congressu, talibusque multis abstinuere. Rationi &uiribus iam innitentes, terram quae tota tunc opacis syluis nocentibusque bestijs &stagnantibus undis, humano incolatui inconueniens deserta, horrida, omninoque inculta &infrequens iacebat, industria &labore à saxorum salebris, ab arborum truncis, à superfluis undis expurgauere, planauere &totam foecundam spectabilemque fecere, uarijs leguminum &frumentorum, arborum &uitium generibus terram proscissam &uaria diligentique cultura praeparatam, magno animo conseuere, obseruato cuiusque soli ingenio &natura: qua industria factum est, ut arua, consiti arboribus horti, uestiti colles uitibus, abunde responderint colonorum uotis, qui grauate prius glandes syluestriaque poma dedere, ualles irriguis pratis hortisque amoenissimis decorauere, summitate montium syluis relicta, adeò omne solum fructificationi assignauere, ut quod lignationi pabulationique satisfaceret, Praefatio ad inuictiss.