Latin
xi.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis xi.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quaproptercum tanta sit in terrarum, gentium, earundemque morum cognitione uoluptas, tanta utilitas, neque omnib. remotas terras adire inuisereque ob plurimas causas concedatur aut liceatur, uisum fuit operae precium me facturum in hoc libro, si conscriberem atque ob oculos depingerem insigniores totius orbis terras, urbes, montes, fluuios, mineras, animalia &terrae nascentia, item gentium mores, ritus, religiones, celebriores res gestas, regum &principum successiones, antiquitates, locorum fundationes atque alia id genus quae partim historicus partim cosmographus considerat, &quae non mino ri alacritate promptitudineque lector amplexari &cognoscere potest, quam si illum re gionatim fidelissimè circunducerem, atque quo in loco haec omnia inueniantur aut gesta fuerint, ore ad os referrem &ad oculum digito demonstrarem.