# Cosmographia universalis xii

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/xii

Nec moueor si à Damiano aut alio rigido & iniquo censore mihi obijciatur exprobreturque, rem me peruetustissimam & à multis autoribus antea pertractatam, etiam non alijs quam eorum uerbis nunc pro meo proque nouo aliquo attulisse, aut quòd multa scripse rim de externis regnis remotissimisque terris & de repertis in eis, quae ipse non uiderim aut peruestigauerim, edat (inquit Goianus) Munsterus, dum mores gentium describere conatur, ea tantum, quae ipse uiderit & certissima habuerit. Mutan tur quotidie ciuitates, oppida, mores, uiuendique hominum rationes, nec iam Germa nia Galliaque tales sunt, quales nobis à Caesare describuntur, nec tam barbarae sunt. Haec Damianus putat me ignorasse, qui etiam longè antequam admonitionem eius legissem, de ueterum & recentium nationum moribus, post multos alios scriptores nonihil euulgaui. Quanto rectius faceret Damianus, si posita simultate nostrum po tius iuuaret institutum, suppeditaretque quae certa habet de regno Lusitanię & de nauigationibus Indicis, potissimum quae his posterioribus temporibus fiunt in Orientem? Fieri non potest ut unus omnia terreni orbis peragret & uideat loca, nec hominis aetas hodie ut olim ad mille extenditur annos, ut aliquis suo ingenio de scribere queat & priscorum hominum atque iam existentium mores, facta & uitam. Iuuamur ergo ueterum relictis monumentis, iuuamur & illorum beneficijs, qui nostro aeuo diuersas adierunt terras, experientiaque didicerunt, quae mihi & multis alijs uidere non contigit. Credimus quoque Damiano in his quae de moribus Indianorum sub Preto lohanneagentium scripsit, in quorum tamen regionem nunquam uenit nec aliquando uenturus est. Plinius, Strabo, Ptolemaeus, Diodorus Siculus. Quintus Curtius, Eneas Syluius, lohannes Bohemus, &c. multa scripserunt quę non uiderunt, sed à uiris fide dignis receperunt. Reprobandi ergo sunt? Absit. Ample ctimur Tacitum magno plausu, legimusque Germani summa uoluptate Germaniam à se descriptam (& utinam illam integram & non tam mancarm haberemus) qui tamen nunquam Germaniam ingressus est. Sic ego multa scribo, quae ipse non uidi, sed aliorum refero experientias, etiamsi me non lateat, difficilimum esse, prouin cias externas describere, quando & autores ipsi, quos imitari oportet, non solum uarij, uerumetiam inter se contrarij ac magnopere dissentientes inueniuntur, sicur apud quosdam inueni Baleares insulas oleo carere, recentiores autem scribunt eas abundare, sicut & olim Germania caruit uino, hodie autem certare potest in uini optimi productione etiam cum Italia. Scio mutari temporum successu ciuitates, hominum mores, terras, fortassis & terrae ingenium, id quod probat terra sancta, Graecia ipsa & Germania nostra, quin & coelum non perpetuo in eodem permanet statu, quum diuersis temporibus alias & alias terrae ministret uires, certe quod rustici ipsi, 11aefatio ad inuictiss. ipsi, agris colendis addicti experiuntur, & doctos nonnunquam docent, id quod ipsi sua cotidiana deprehendunt experientia. Non ergo mirum si aliquando nos lite ris inescati fallimur in harum rerum descriptionibus, multo magis autem in anti quiratum annotationibus & rerum olim gestarum enarrationibus.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
