# Cosmographia universalis xiv

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, xiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/xiv

Quod si Galli, Hispani, Angli, Scoti, Dani, Sueci & Poloni, (apud quos omnes eruditi uiri & omni humanitate exculti hoc tempore reperiuntur) suos auxiliares manus adhibuissent huic operi, perfectius tuae Ma. auspicijs feliciusque prodijsset in orbem. Certè meo iudicio nihil magnificentiu, gloriosius & perpetua memoria dignius transmitti possit, tuae maiestatis autoritate ad posteras aetates ex tuo latis simo imperio, inuictiss. Imperator, quam si totius moderni orbis facies, quoad sicru posset, per tabulas regionum, urbium icones, rarorum animalium expressas effi gies, antiquitatum & reliquarum rerum, quas suspicere solemus, genuinas pictu ras, explicaretur, illisque adscriberetur, quid natura & autor naturae singulare cuique tulerit, quid homines in suis quique locis moliti fuerint aut quid adinuenerint. Quanta quaeso animi iucunditate hodie legeremus & inspiceremus librum aliquem, si quis olim aeditus fuisset, qui nobis exhiberet & ob oculos statueret ea forma orbem terrenum, qualis fuit sub imperio Alexandri magni? Nónne in eo uideremus faciem Alexandri atque Darij potentissimorum aetatis illius principum, uideremus picturam & figuram Ilij in Troia, Athenarum, Tyri, Carthaginis, Babyloniae, Ephesi, Co rinthi & multarum aliarum potentissimarum urbium, quae iam diu collapsae aut in fa uillam redactae sunt, nihilque de illis superest, nisi quantum literarum monimentis con seruatum est. Obierunt fatum suum, & pleraeque in alium translatae sunt locum. Quis olim inducere potuisset in animum, ex Memphi clarissima urbe, hodie autem uiculo exiguo, nasciturum Cairum, nostro aeuo florentissimam maximamque A pti urbem? Quis putasset ex Augusta Rauracorum, olim notissima urbe, hodie autem tota in ruderibus iacent, prodituram inclytam Basileam? Nónne & Aqui leiae fatum, Venetiarum fuit felix exordium? Sic perpetua fatorum serie ex aliorum corruptione alia generantur. Et quis scit quid post nostra tempora futurum sit? Pereunt aliae urbes incendio, aliae terraemotu concidunt, aliae bello subuertuntur aut alio subito euentum ad fatum suum perueniunt. Quare mihi dubium non est, posteros nostros, qui post ducentos aut trecentos annos futuri sunt, si cò usque mundus perdurauerit, non minori uoluptate lecturos & inspecturos ea quae illis de no stri seculi statu transmittimus, quàm nobis ea essent, quae ab Alexandri magni aut Iulij Caesaris temporibus ad nos fideli sermone figurisque accommodatis de sui orbis facie transmissa essent. Sed ut tandem praefationi meae colophonem imponam, tuis auspicijs, Inuictiss. Imperator, hic meus labor omni solutus metu nunc pro deat: qui si quam hominibus allaturus est utilitatem, id primum autori omnium deo optimo maximoque, qui nos idoneos facit, deinde multorum bonorum uiro rum ingenijs, qui hanc corniculam dceorauerunt, acceptum referimus, si uero quicquam desiderabitur, meae tenuitati adscribatur. His me commendo tuae Caesareae maiestati. Basileae ab incarnato filio Dei, M. D. L. mense Martio. Catalogus doctorum uirorum, quorum scriptis & ope sumus usi & adiuti in hoc opere. Iohannes Sinapius medicus Adrianus Barlanus de Brabantia lohannes Bocardus Achilles Gassarus medicinae doctor lohannes Lodouicus Decius de Polonia

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
