Latin
Book 1, lines 1.1.238-1.1.281
Sedulius, Carmen Paschale 1.1.238-281
Not analysed yet
Nempe creatori, cuius quaecumque videntur
Seu quaecumque latent et rerum machina sermo est,
Omne suum famulatur opus sequiturque iubentis
Imperium quacumque trahit sententia nutu.
Heu miseri, qui vana colunt, qui corde sinistro
Religiosa sibi sculpunt simulacra suumque
Factorem fugiunt et quae fecere verentur!
Quis furor est? quae tanta animos dementia ludit,
Ut volucrem turpemque bovem tortumque draconem
Semihominemque canem supplex homo plenus adoret?
Ast alii solem caecatis mentibus acti
Adfirmant rerum esse patrem, quia rite videtur
Clara serenatis infundere lumina terris
Et totum lustrare polum: cum constet ab istis
Motibus instabilem rapidis discursibus ignem
Officium, non esse Deum, quique ordine certo
Nunc oritur, nunc occiduas dimissus in oras
Partitur cum nocte vices nec sempter ubique est.
Nec lumen fuit ille manens in origine mundi
Cum geminum sine sole diem novus orbis haberet.
Sic lunae quoque vota ferunt, quam crescere cernunt
Ac minui, stellisque litant quae luce fugantur.
Hic laticem colit, ille larem, sed iungere sacris
Non audent inimica suis, ne lite propinqua
Aut rogus exiguas desiccet fortior undas,
Aut validis tenues moriantur fontibus ignes.
Arboreis alius ponit radicibus aras
Instituitque dapes et ramos flebilis orat,
Ut natos caramque domum dilectaque rura
Coniugiique fidem, famulos censumque gubernent.
Lignee, ligna rogas, surdis clamare videris,
A mutis responsa petis, quae iura domorum
Hac ratione regunt, si caesa securibus actis
Ardua pendentis sustentent culmina tecti,
Aut subiecta focis dapibus famulentur edendis.
Nonnulli venerantur holus mollesque per hortos
Numina sicca rigant verique hac arte videntur
Transplantatorum cultores esse deorum.
Plura referre pudet, sanctoque in carmine longum
Vel damnare nefas, ne mollia sentibus uram
Lilia, purpurei neu per violaria campi
Carduus et spinis surgat paliurus acutis.
Iam satis humanis erroribus addita monstra
Risimus aut potius tales deflevimum actus.