# Carmen Paschale 1.1.282-321

Sedulius, Carmen Paschale, Book 1, lines 1.1.282-1.1.321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/1.1.282

Nunc coeptam iuvat ire viam montemque per altum
Nitentes firmare gradus; properemus in urbem,
Libertatis opem, radians ubi regia fulvis
Emicat aula tholis, ubi dantur digna petenti,
Quarentem spes certa manet, claustrisque remotis
Pervia pulsanti reserantur limina cordi.
Hic est ille lapis, reprobum quem vertice gestat
Angulus atque oculis praebet miracula nostris:
Cuius onus leve est, cuius iuga ferre suave est.
Per digesta prius veteris miraculi legis
Rettulimus, sancti coniuncto Spiritus actu
Quae Genitor socia Nati virtute peregit.
Per digesta rudis necnon miracula legis
Dicemus, sancti coniuncto Spiritus actu
Quae Natus socia Patris virtute peregit,
Semper ut una manens deitatis forma perennis
Quod simplex triplicet quodque est triplicabile simplet.
Haec est vera fides; hanc sprevit habere salutem
Arrius infelix, qui curva per avia rectum
Flectere nisus iter, foveam dilapsus in atram
Conruit et tetri mersus petit ima profundi:
Tam vacuus sensu, iustae quam tempore poenae
Visceribus fusis vacuus quoque ventre remansit.
Demens, perpetui qui non imitanda parentis
Iura caducorum gradibus simulavit honorum!
Namque homines inter natum genitore minorem
Lex carnalis habet, quoniam pater ipse parentis
Filius ante fuit, mox et qui filius est nunc
Adsolet esse pater: sic per genus omne nepotum
It nova progenies et avi numerantur avorum.
At Dominus, verbum, virtus, sapientia, Christus,
Et totum commune Patris, de lumine lumen,
De solo solus, cui nec minus est Patre quicquam,
Nec quo crescat habet, genitus, non quippe creatus:
Ipse est principium. nam sicut clarus habetur
In genitore manens, genitor quoque clarus in ipso
Permanet, et rerum caput est Deus unus ubique.
Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est,
Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est.
Sic ait ipse docens: 'ego in Patre et Pater in me'.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
