# Carmen Paschale 1.1.322-363

Sedulius, Carmen Paschale, Book 1, lines 1.1.322-1.1.363. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/1.1.322

Rursus: 'ego atque Pater unum sumus'. Arrius 'unum'
Debet scire 'sumus'que Sabellius esse fatendum.
Iste fidem ternam, hic non amplectitur unam.
Ambo errore pares, quamquam diversa sequentes.
Qualiter adsueti varias producere sectas
Inpugnant sua dicta viri, qui brachia nudis
Ostendunt exerta umeris, nil tradere docti.
Sed tantum certare cati, prudentia quorum
Stulta iacet, quia vana Deo est sapientia mundi.
Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat;
Alter amat fletus, alter crispare cachinnum:
Diversisque modis par est vesania cunctis.
Interea dum rite viam sermone levamus
Spesque fidesque meum comitantur in ardua gressum,
Blandius ad summam tandem pervenimus arcem.
En signo sacrata crucis vexilla coruscant,
En regis pia castra micant, tuba clamat erilis,
Militibus sua porta patet: qui militat intret,
Ianua vos aeterna vocat, quae ianua Christus.
Aurea perpetuae capietis praemia vitae,
Arma quibus Domini tota virtute geruntur
Et fixum est in fronte decus. Decus armaque porto
Militiaeque tuae, bone rex, pars ultima resto.
Hic proprias sedes, huius mihi moenibus urbis
Exiguam concede domum, tuus incola sanctis
Ut merear habitare locis alboque beati
Ordinis extremus conscribi in saecula civis.
Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti,
Quem magis offendit quisquis sperando tepescit.
Christe, fave votis, qui mundum in morte iacentem
Vivificare volens quondam terrena petisti
Caelitus, humanam dignatus sumere formam,
Sic aliena gerens, ut nec tua linquere posses.
Hoc Matthaeus agens hominem generaliter implet,
Marcus ut alta fremit vox per deserta leonis,
Iura sacerdotii Lucas tenet ore iuvenci,
More volans aquilae verbo petit astra Iohannes.
Quatuor hi proceres una te voce canentes
Tempora ceu totidem latum sparguntur in orbem.
Sic et apostolici semper duodenus honoris
Fulget apex numero, menses imitatus et horas,
Omnibus ut rebus totus tibi militet annus.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
