Latin
Book 2, lines 2.1.1-2.1.47
Sedulius, Carmen Paschale 2.1.1-47
Not analysed yet
Expulerat primogenitum saevissimus anguis
Florigera de sede virum blandique saporis
Inlecebris letum misero portarat amarum.
Nec solus meritam praesumptor senserat iram
Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso
Humanum simul omne genus. heu, noxia coniux!
Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille?
Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux.
Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam
Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit.
Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo
Cernere nongentos ultra feliciter annos
Progeniemque senum decimam spectare nepotum
Iamque suum nescire genus: cum victa supremis
Cursibus extremae sors inreparabilis horae,
Sera licet, ventura foret longumque per aevum
Vita brevis nihil esse diu cum fine doloret?
Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrum
Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes,
Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus,
Reddere difficilis, sua ne factura periret
Quaeque Deo similis vivens adstaret imago
Dissimilis de morte foret, veniale misertus
Instauret opus pomisque vetaret acerbis,
Quae mandere patres, natorum horrescere dentes
Donaretque suis semper placatus, ut unde
Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem,
Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis
Nil quod laedat habens matremque obscurat honore:
Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria
Virginis antiquae facinus nova virgo piaret:
Ut quoniam natura prior vitiata iacebat
Sub dicione necis, Christo nascente renasci
Possit homo et veteris maculam deponere carnis.
Haec ventura senes posquam dixere prophetae,
Angelus intactae cecinit properata Mariae:
Et dictum comitata fides, uterumque puellae
Sidereum mox implet onus, rerumque creator
Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos
Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem.
Iamque novem lapsis decimi de limine mensis
Fulgebat sacrata dies, cum virgine feta
Promissum conplevit opus 'verbum caro factum',
In nobis habitare volens. tunc maximus infans
Intemerata sui conservans viscera templi
Inlaesum vacuavit iter: pro virgine testis
Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.