Latin
Book 2, lines 2.1.237-2.1.284
Sedulius, Carmen Paschale 2.1.237-284
Not analysed yet
Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso
Iam fratres nos esse decet nec origine carnis
Germanum tractare odium, sed spiritus igne
Flagrantes abolere doli monumenta vetusti
Atque novum gestare hominem, ne forsan ab alto
Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo
Fecit adoptivos caelestis gratia natos.
Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?
Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,
Annuit, ipse prior, sicut benedicier idem
Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes.
Adveniat regnum iam iamque scilicet illud,
Morte vacans et fine carens, cui nulla per aevum
Tempora succedunt, quia nescit tempus habere
Continuus sine nocte dies: ubi principe Christo
Nobile perpetua caput amplectente corona
Victor opima ferens gaudebit praemia miles.
Hoc iugibus votis, hoc nocte dieque precemur,
Illius ut fiat caelo terraque voluntas,
Qui nusquam vult esse nefas hostemque nocentem
Utque polo sic pellat humo, ne corpora nostra
Tamquam vile solum saevus sibi vindicet hydrus;
Sed qui cuncta fovet plena pietate redundans
Omnipotens animas pariter conservet et artus:
Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae.
Annonam fidei speramus pane diurno,
Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam
A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore
Nos saturat simul ipse manens verbumque cibusque.
Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
Eloquia exuperantque favos atque omnia mella.
Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi
Spondentes manifesta tenet, gravisque soluti
Nectimur alterius si solvere vincla negemus:
Incipietque pius decies millena talenta
Dimittens Dominus, si nos adfligere propter
Denarios centum conservum senserit ullum,
Tradere confestim tortoribus, inque feroci
Carcere constricti non permittemur abire,
Donec cuncta brevem reddamus adusque quadrantem.
Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis,
In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra
Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi
Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae
Perditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,
Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit.