# Carmen Paschale 2.1.48-92

Sedulius, Carmen Paschale, Book 2, lines 2.1.48-2.1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/2.1.48

Quae nova lux mundo, quae toto gratia caelo!
Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo
Processit splendore novo, velut ipse decoro
Sponsus ovans thalamo, 'forma speciosus' amoena
'Prae filiis hominum', cuius radiante figura
Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
O facilis pietas! ne nos servile teneret
Peccato dominante iugum, servilia summus
Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
Omnia qui propriis vestit nascentia donis
Obsitus exiguis habuit velamina pannis;
Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
Non capit aula poli, puerili in corpore plenus
Mansit et angusto Deus in praesepe quievit.
Salve, sancta parens, enixa puerpera regem,
Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius
Nomen et aeterno conplectens omnia gyro
Imperium sine fine manet; quae ventre beato
Gaudia matris habens cum virginitatis honore
Nec primam similem visa es nec habere sequentem:
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
Agnus et angelicus cecinit miracula coetus.
Talia Bethleis dum signa geruntur in oris,
Eoi venere magi saevumque tyrannum
Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:
Iudaicis nuper populis orientis ab axe
Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra,
Hoc stellam radiare novam. ferus arbiter aulae
Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse
Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri
Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
Quid furis, Herodes! Christum sermone fateris,
Et sensu iugulare cupis, legemque legendo
Neglegis et regi regum tua regna minaris.
Ne tamen insano careant tua nomina facto,
Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)
Herodes alius quod tu molire videbit.
Ergo alacres summo servantes lumina caelo
Fixa magi sidusque micans regale secuti
Optatam tenuere viam, quae lege futura
Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
