# Carmen Paschale 2.1.93-138

Sedulius, Carmen Paschale, Book 2, lines 2.1.93-2.1.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/2.1.93

Thensaurisque simul pro religione solutis,
Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum,
Aurea nascenti fuderunt munera regi,
Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro.
Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae est
Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
Semper adest semperque fuit semperque manebit
In triplici virtute sui.  Tunc caelitus illi
Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
Per loca mutati gradientes devia callis
In patriam rediere suam.  Sic nos quoque sanctam
Si cupimus patriam tandem contingere, posquam
Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
Ergo ubi delusum se conperit, impius iram
Rex aperit (si iure queat rex ille vocari,
Qui pietate caret, propriam qui non tegit iram)
Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,
In totum movet arma gregem manditque trahitque
Molle pecus  trepidaeque vocant sua pignera fetae
Nequiquam et vacuas implent balatibus auras 
Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto
Sternere conlisas paruorum strage catervas
Inmerito non cessat atrox. quo crimine simplex
Turba perit? cur qui vixdum potuere creari
Iam meruere mori? furor est in rege cruento,
Non ratio; primosque necans vagitus et audens
Innumerum patrare nefas puerilia mactat
Milia plangoremque dedit tot matribus unum.
Haec laceros crines nudato vertice rupit,
Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis
Pectus et infelix mater (nec iam modo mater)
Orba super gelidum frustra premit ubera natum.
Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?
Quosque dabas fremitus, cum vulnera fervere late
Prospiceres arce ex summa vastumque videres
Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
Extinctisque tamen quamvis infantibus absens
Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
Suscipit et poenas alieno in corpore sentit.
Ast ubi bis senos aetatis contigit annos,
Hoc spatium de carne trahens, aevique meatus
Humana pro parte tulit, senioribus esse
Corde videbatur senior legisque magistros
Inter ut emeritus residebat iure magister.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
