# Carmen Paschale 3.1.186-235

Sedulius, Carmen Paschale, Book 3, lines 3.1.186-3.1.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/3.1.186

Imperioque medens gelidam recalescere palmam
Praecepit et reduci divino more saluti,
Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit.
En iterum veteres instaurans lubricus artes
Ille chelydrus adest, nigri qui felle veneni
Lividus humano gaudet pinguescere tabo,
Quodque per alternos totiens disperserat aegros
Viros in unius progressus viscera fudit:
Cui vocem lumenque tulit, triplicique furore
Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum.
Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis,
Sordibus exclusis oculos atque ora novavit:
Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.
Venerat et mulier morbo contracta vetusto
Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis
Vultibus et solam dispectans cernua terram.
Quae Domino miserante iuges post octo decemque
Membra levat messes, caelumque ac sidera tandem
Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem,
Totum erecta videns: quia quos malus opprimit hostis
Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt.
Cumque dehinc populum sese in deserta secutum
Ut typicus Moyses verusque propheta videret
Antiquam sentire famem, maioribus actis
Antiquam monstravit opem. tunc alite multa
Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit;
Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum
Quinque dedit victum per milia quinque virorum.
Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo
Maxima parvorum legio vel maxima matrum.
Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt
Fragmina bis senos, populisque vorantibus aucta
Quae redit a cunctis non est data copia mensis.
Iamque senescentem calidi sub caerula ponti
Oceano rapiente diem, cum pallor adesset
Noctis et astriferas induceret hesperus umbras,
Discipuli solo terris residente magistro
Undosum petiere salum, fluctuque tumenti
Torva laborantem iactabant aequora puppem;
Adversus nam flatus erat. tunc noctis opacae
Tempore calcatas Dominus superambulat undas
Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentis
Circumfusa sacras lambebant marmora plantas.
Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri
Navigeras patuisse vias: at Petrus amicam
Doctus habere fidem Christumque agnoscere semper
In medias discendit aquas, quem dextra levavit
Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum:
Cui portus fuit ille manus, pelagique viator
Libera per vitreos movit vestigia campos.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
