# Carmen Paschale 4.1.142-188

Sedulius, Carmen Paschale, Book 4, lines 4.1.142-4.1.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/4.1.142

Nec tibi parva salus Domino medicante, Maria,
Multiplici laesum curavit vulnere sensum,
Quam fera septenis rabies invaserat armis,
Daemonico cuneata globo; sed squameus anguis
Imperiosa sacri fugiens miracula verbi
Corde tuo depulsus abit volucresque per auras
In chaos infernae lapsus penetrale gehennae
Septem ingens gyros, septena volumina traxit.
Neve redundantem cumulato germine messem
Exiguis Dominus sineret languere colonis,
Discipulosque alios, quorum mens conscia recti
Puraque simplicitas numero meritoque refulgens
Aurea libra fuit, velut agnos praecipit inter
Sanguineos properare lupos 'adsumite' dicens
'Iura potestatis, nullum metuatis ut hostem;
Vipereasque minas et scorpion atque inimicae
Omnia virtutis sensu calcate fideli:
Nulla meis famulis feritas adversa nocebit.
Nec tantum hoc gaudete, viri, quod spiritus ater
Subiaceat vobis, quantum quod nomina vestra
Scribat in aeterno caelestis littera libro'.
Ius est quippe Dei vitam praeponere factis.
Nam merito cessante bono miracula nil sunt,
Quae faciunt plerumque mali, quibus arbiter orbis
'Nescio vos' dicturus erit, 'discedite cuncti
Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
Divinum simulastis opus'. sic tempore Moysi
Carminibus quidam vanae Memphitis in oris
Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
Visibus humanis magicas tribuere figuras.
Post Pharisaeorum cuiusdam principis intrat
Clarificare domum, non escam sumere tantum,
Ad quam tunc facili convenerat ille precatu.
Hic homo perspicuo distentus ventre tumebat
Plenus aquae gravidamque cutem suspenderat alvus,
Inclusam paritura necem. Iam membra fluebant
Adcrescente sinu, miserosque infusa per artus
Turgida perflatum macies tenuaverat aegrum
Inque uteri spatium totus convenerat hydrops.
Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transit
Sabbata non curans, hominem curare paratus
Quem voluit magis esse suum: nam sabbata propter
Condita sunt hominem, non est homo sabbata propter.
Tunc pius umentem siccata corporis unda
Iussit abire luem: fluvidus mox viscera morbus
Deserit et vacuae resident in pectore fibrae
Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
