# Carmen Paschale 4.1.189-242

Sedulius, Carmen Paschale, Book 4, lines 4.1.189-4.1.242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/4.1.189

Coeperat interea Dominus Galilaea per arva
Transgrediens sancto quoddam pede tangere castrum.
Hunc procul ut videre decem maculosa gerentes
Leprosi portenta viri, quos corpore foedo
Discolor obscenis turpabat poena figuris,
'Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Iesu',
Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,
Quae numquam pietate vacat, clementior infit:
'Ite, sacerdotum conspectibus ora referte!'
Cumque viam peterent, subito mundata vicissim
Mirantur sua membra viri variumque tuentes
Esse nihil sese pariter speculantur et omnes
Explorant proprias alterno lumine formas.
Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
Vix unus reduci conversus tramite planta
Sternitur ad terram Dominum virtutis adorans
Atque sacerdoti vero sua protulit ora.
Denique pontificum princeps summusque sacerdos
Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper
Quae sua sunt, fructus segitis et gaudia vitis.
Cum residens caecus Timei filius illud
Propter iter, Dominum per quod cognoverat ire,
Vociferans crebro lumen clamore petisset
Nec populo prohibente tacens, accedere iussus
Ad Dominum palpante manu, visumque recepit
Et nullo ducente redit. quam fortiter instat
Inportuna fides! Quidquid res dura negarit,
Sola frequens votis oratio praestat honestis.
Unanimum panem sic ille petebat amicum,
Qui foribus clausis per opaca silentia noctis
Obnixeque diu confidenterque neganti
Vocibus adsiduis precibusque extorsit anhelis.
Praeteriensque viae Dominus loca Samaritanae
Humanam flagrante sitim collegerat aestu,
Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,
Ut biberet qua corpus erat. tunc accola gentis
Stans mulier, parvum puteo quae traxerat haustum,
Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,
Agnoscens propriam numeroso coniuge vitam,
Orat inexhausti tribui sibi dona fluenti,
Aeternam positura sitim, qua nemo carere
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi
Percipiat placidas animae, non corporis undas.
Dumque sui media residens testudine templi
Ore tonans patrio directi ad pervia callis
Errantem populum monitis convertit amicis,
Ecce trahebatur magna stipante caterva
Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,
Quam Pharisaea manus placido sub iudice sistens
Cum damnare parat, plus liberat; omnibus illis
Nam simul e turbis proprie sine crimine nullus
Accusator erat, saxum qui missile primus
Sumeret obscenae feriens contagia moechae.

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
