# Carmen Paschale 4.1.289-309

Sedulius, Carmen Paschale, Book 4, lines 4.1.289-4.1.309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/carmen-paschale/4.1.289

Postque sepulchralem tamquam recreatus honorem
Ipse sibi moriens et postumus extat et heres.
Utque caduca vagi contemnens culmina saecli
Monstraret se rite Deum, non curribus altis,
Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigis
Pulvereum sulcavit iter nec terga frementis
Ardua pressit equi, faleris qui pictus et ostro
Ora cruentatum mandentia concutit aurum,
Sed lento potius gestamine vilis aselli
Rectori suffecit honos, levis ungula cuius
Ut tanto sessore decus mirabile portans
Nobilior sub fasce foret, non illius inpar,
Qui patulo Christum licet in praesepe iacentem
Agnovit tamen esse Deum. plebs omnis adorans
In solido molles subiecit tramite vestes.
Dicite, gentiles populi, cui gloria regi
Talis in orbe fuit? Cui palmis compta vel umquam
Frondibus arboreis laudem caelestibus ymnis
Obvia turba dedit? Domino nisi cum patre Christo,
Qui regit aetherium princeps in principe regnum.
<Cui Sanctus semper conregnat Spiritus aeque.>

---

Sedulius, CARMEN PASCHALE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sedulius.html.
